monumenta.ch > Beda Venerabilis > 31
Beda, Martyrologium, 3, E. III. KAL. APRIL. <<<    

Beda Venerabilis, Martyrologium, 3, F. PRID. KAL. APRIL.

1 Romae sanctae Balbinae virginis, filiae Quirini martyris; qui beatus martyr tollens boiam de collo Alexandri papae, secundum iussionem eius, cum pergeret ut collo filiae suae strumam habentis imponeret, ecce puer subito cum facula apparuit, quem constat angelum Domini fuisse, et venit ad puellam dicens: 'Salva esto, et in virginitate permane, et ego te faciam videre sponsum tuum, qui pro amore tuo sanguinem suum fudit.' Perveniens pater, ut perficeret quod de boia ei iussum fuerat, vidit subito filiam suam sanam, quae postmodum a sancto Alexandro baptizata et instructa, in virginitate plena operibus bonis permansit; quae tamen post devictum saeculi huius cursum sepelitur iuxta patrem suum Quirinum martyrem. In Africa natale Anesii, et depositio Ambrosii episcopi, et natale septem virginum.
Beda Venerabilis HOME