1 | Romae sancti Pigmenii presbyteri. Hic Iulianum apostatam et impium a puero nutrivit, et litteris etiam sacris erudivit. Sed factus imperator, culturam pietatis postquam reliquit, audito quod corpora sanctorum martyrum, qui ab eo necabantur, idem Pigmenius sepeliret, mandavit ei: 'Perge quo volueris, hic enim non mercabitur vita tua, tamen servitiis tuis reddo, non tibi.' Tunc sanctus Pigmenius in Persidam perrexit; ubi demoratus annos quatuor, factus est caecus; inde monetur Pigmenius in somnis, ut reverteretur Romam. Cumque post menses quatuor reversus, clivum Sacrae viae cum uno puero stipem petendo conscenderet, factum est ut offenderet Iulianum imperatorem in rheda aurea sedentem; qui eminus conspiciens Pigmenium, vocari eum praecepit, dixitque ei: 'Gloria diis deabusque meis, quia te video. 'Cui vir Dei illico respondit: 'Gloria Domino meo Iesu Christo Nazaraeno crucifixo, quia te non video.' Ad hanc vocem iratus Iulianus iussit eum per pontem in Tiberim praecipitari. Cuius corpus inventum et collectum, sepultum est in coemeterio Pontiani, non longe a sanctis Abdon et Senne. Et natale sanctorum Seleucis et Agabi. |