1 | Romae natale sancti Cyriaci, qui post longam carceris macerationem, quam sub Maximiano pertulit, cum Sisinio condiacono suo et Smaragdo et Largo, post multa facta miracula, in quibus etiam filiam Diocletiani Artemiam ipsius rogatu a daemonio curavit ac baptizavit: filiam quoque Saporis regis Persarum Iobiam; missus illo a Diocletiano pro hoc aeque a daemonio liberavit ac baptizavit cum ipso rege et aliis quadringentis triginta: et rediens Romam post mortem Diocletiani, tentus est inter alios Christianos a filio eius Maximiano, et in custodiam missus, eo quod sororem suam Christianam fecisset. Deinde praecepit, ut inde die processionis suae nudus catenis obligatus, ante rhedam eius traheretur. Et post hoc eductus de carcere, cum sociis Largo et Smaragdo et Crescentiano, per Carpasium vicarium pice reliquata caput eius perfusum est; et rursum post dies quatuor eductus denuo de carcere, in catasta extentus ac tractus, nervis et fustibus caesus, post dies aliquot, iubente Maximiano, capite truncatus est, cum Largo et Smaragdo, et aliis viginti. Scriptum est in gestis Marcelli papae. Viennae sancti Isicii episcopi. |