1 | In Cappadocia passio sancti Longini martyris, de quo in libello martyrii eius narratur, quod aliquando militans sub centurione Romano, in passione Domini latus eius cum lancea in cruce aperuerit, et viso terrae motu et signis quae fiebant, crediderit in Christum, poenitentiam agens de operibus pristinis; postea monachus factus, per triginta et octo annos Christo militaverit, multos convertens ad fidem Dei: ad extremum vero martyrium complevit in Cappadocia sub Octavio praeside, quem propter infidelitatem suam divino iudicio percussum corporea caecitate, post martyrium suum illuminavit. Apud Thessalonicam civitatem natale sanctae Matronae: quae cum esset ancilla cuiusdam Iudaeae, et occulte Christum colens, deprehensa a domina sua, et usque ad mortem caesa, incorruptum spiritum reddidit. |