monumenta.ch > Beda Venerabilis > 12
Beda, Martyrologium, 3, G. V IDUS MARTII. <<<     >>> B. III IDUS MARTII.

Beda Venerabilis, Martyrologium, 3, A. IV IDUS MARTII.

1 Romae sancti Gregorii papae, qui in lege Dei luculentissimus doctor exstitit, et gentem Anglorum per Augustinum et Mellitum atque Ioannem, servos Dei, ad fidem Christi convertit, qui sedit ibi annos tredecim, menses sex, dies decem. Hic augmentavit in precatione Canonis: 'Diesque nostros in tua pace dispone.' Eodem die beati Innocentii papae, qui rexit Ecclesiam annos quindecim, menses duos, dies viginti unum. Hic constitutum fecit de Ecclesia, et Pelagium atque Celestinum haereticos damnavit: et constituit, ut qui natus fuisset de Christiana, per baptismum renasceretur, quod Pelagius damnabat. Apud Nicomediam beati Petri martyris sub Diocletiano, eo quod de immensis martyris sancti Nomae suppliciis causaretur, appendi iussus est, et flagris totum corpus laniari, et visceribus iam pelle nudatis, perfunditur aceto et sale: novissime in craticula prunis subterstrata vitam finivit. Item Nicomediae natale sanctorum Egdoni presbyteri, et aliorum septem, qui diebus singulis suffocati sunt, ut caeteris metus incuteretur, et passio sancti Maximiliani martyris.
Beda Venerabilis HOME