monumenta.ch > Gregorius Magnus > 2 > 8
Beda, Martyrologium, 3, C. NON. MARTII. <<<     >>> E. VII IDUS MARTII.

Beda Venerabilis, Martyrologium, 3, D. VIII IDUS MARTII.

1 Apud Carthaginem sancti Pontiani diaconi, beati Cypriani episcopi, qui usque ad diem passionis eius cum ipso exsilium sustinuit, et egregium volumen Vitae ipsius et Passionis reliquit, atque Dominum in passionibus suis glorificans coronam vitae promeruit. In Nicomedia Quintuli episcopi et Capitulini. In Africa Rogati, Berae, Hermae, Felicitatis, Orbani, Cyrilli episcopi, Sylvani et Mamilli.
Beda Venerabilis HOME