1 | In Mauritania, civitate Tuburbinatorum passio sanctorum martyrum Perpetuae et Felicitatis, et cum eis Revocati, Saturnini et Secundoli, quorum ultimus in carcere quievit, reliqui omnes ad bestias traditi sunt, sub Severo principe, die natalis eius. Quaeque dum adhuc servarentur in carcere, et Felicitas parturiret, omnium sanctorum commilitonum precibus impetratum est, ut octavo mense pareret. Iam vero Perpetuae inter alia concessum est, ut eius mens quodammodo averteretur a corpore, in quo vaccae impetum pertulit, ita ut adhuc futurum exspectaret, quod in se iam gestum esse nesciret. |