monumenta.ch > Beda Venerabilis > 3
Beda, Martyrologium, 3, E. VI NON. MARTII. <<<     >>> G. IV NON. MARTII.

Beda Venerabilis, Martyrologium, 3, F. V NON. MARTII.

1 Natale sanctorum martyrum Emitherii et Celidonii, qui primum apud Legionensem Galatiae civitatem milites, exsurgente persecutionis procella, pro confessione nominis Christi plurimis afflicti tormentis, Callacurrim usque perducti, atque ibi martyrio coronati sunt; cumque capita lictores inciderent, miraculum populis magnum apparuit. Nam unius anulus, orariumque alterius nube susceptum, et in coelos evectum est. Viderunt haec omnes qui aderant, et usquequo acies oculorum intendere potuit, fulgorem auri, candoremque lintei attonito sequebantur intuitu. Scribit haec Aurelianus Clemens, in libro Coronatorum. Apud Caesaream Palaestinae sanctorum martyrum, militis Marini et Asterii senatoris, sub persecutione Valeriani. Scriptum est in Historia ecclesiastica. Et natale sanctorum Felicis, Lucioli, Fortunati, Marciae, Herodis, Antigonii, Ianuarii, Tutellae, Gabiani, Quiriuli; item Felicis, Floriani, Donati.
Beda Venerabilis HOME