monumenta.ch > Beda Venerabilis > 26
Beda, Martyrologium, 2, G. V KAL. MARTII. <<<     >>> B. III KALEND. MARTII.

Beda Venerabilis, Martyrologium, 2, A. IV KAL. MARTII.

1 In civitate Pergen Pamphyliae, natale sancti Nestoris episcopi, qui sub persecutione Decii cum die noctuque orationi insisteret, postulans ut grex Christi custodiretur; comprehensus a quodam Irenarcho principe civitatis, oblatus est praesidi Pallioni. Et cum nomen Christi confiteretur, deos gentium daemonia memoraret, iussus est a praeside crudelissime torqueri; praeses vero stupens super tolerantiam eius dixit ei: Vis nobiscum esse, aut cum Christo tuo? Cui sanctus Nestor cum gaudio magno respondit dicens: Cum Christo meo et eram, et sum, et ero. Tunc praeses dictavit sententiam, ut qui Christum crucifixum fateretur, tanquam devotus Deo suo, crucifixus solveretur a vita. Ille gratias agens Deo, cum iam affixus esset patibulo, docebat populum christianum ut in fide persisterent. Post haec petens omnes ut genua flectentes cum eo orarent, expleta oratione, cum dixissent omnes Amen, reddidit spiritum. Eodem die B. Alexandri, Alexandrinae civitatis episcopi, gloriosi senis, qui post beatum Petrum, Arrium presbyterum suum, haeretica impietate depravatum, et divina veritate coniunctum, de Ecclesia eiecit. Item sanctorum Theonis, Opion, Iusti, Donati, Ampliati, Ingenii.
Beda Venerabilis HOME