1 | In Pannoniis natale sanctorum Seroneti, Antigonii, Rutuli, Libi. Ipso die sancti Polycarpi presbyteri et confessoris, qui cum beato Sebastiano plurimos ad fidem Christi convertit, atque ad martyrii gloriam cohortando perduxit. Apud Sirmium natale sancti Syreni monachi, qui tempore Maximiani imperatoris, cum unus ex do mesticis eius uxorem, hora incongrua in horto, quem ipse sibi excolebat, deambulantem, acrius increpando repulisset, iubente Maximiano tentus, et Christianum se esse confessus, capite caesus est. Item aliorum 62, qui ibidem passi sunt. Et vigilia sancti Matthiae apostoli. |