monumenta.ch > Beda Venerabilis > 22
Beda, Martyrologium, 2, C. IX KAL. MARTII. <<<     >>> E. VII KAL. MARTII.

Beda Venerabilis, Martyrologium, 2, D. VIII KAL. MARTII.

1 Cathedra sancti Petri, qui sedit apud Antiochiam, ubi et primum cognominati sunt discipuli Christiani. Apud Alexandriam Abilii episcopi, qui post B. Marcum secundus episcopus, tredecim annos sacerdotium ministravit. In Ierapoli sancti Papiae episcopi, auditoris Ioannis apostoli. Viennae sancti Pascasii episcopi et confessoris. Item beati Aristionis, qui fuit unus de 72 discipulis Christi. In Nicomedia natale sanctae Teclae virginis, discipulae sancti Pauli apostoli, quae sub Nerone imp. pro Christi nomine igni est tradita, sed non exusta: postea serpentibus atque bestiis deputata, sed a nullo eorum est laesa; ad extremum vero in Seleucia cum virginitatis martyrio atque virtutum honore per somnum pacis migravit ad Dominum. Romae via Tiburtina ad sanctum Laurentium natale sanctae Concordiae, quam Deciana persecutio trucidavit.
Beda Venerabilis HOME