1 | Romae natale Gaii, papae. Et in Cypro natale Potamiae, Nemersi et Didymi, et alibi Victoris, martyrum, et Coronae, et aliorum viginti. Apud Tyrum, quae est urbs maxima Phoenicis, natale beatorum martyrum, quorum numerum Dei scientia sola colligit, quos iubente Diocletiano Veturius magister militiae diversis tormentorum generibus sibi invicem succedentibus, occidit. Primo flagris per omne corpus martyres Dei dilaniabantur, post haec tradebantur ad bestias; adhibebantur leones, ursi, pardi, apri quoque et tauri; sed a nullo horum laesi, ad ultimum gladiis peragunt, quod bestiis nequiverunt. Hos ducebant Tyrannio et Sylvanus episcopi, qui postea bestiarum morsibus martyrium compleverunt. Pelenus atque Linus episcopi cum plurimis clericis igne consumpti, Zenobius presbyter capite caesus. |