monumenta.ch > Beda Venerabilis > 18
Beda, Martyrologium, 2, F. XIII KAL. MARTII. <<<     >>> A. XI KAL. MARTII.

Beda Venerabilis, Martyrologium, 2, G. XII KAL. MARTII.

1 Hierosolymis beati Symeonis episcopi et martyris, qui traditur propinquus Salvatoris secundum carnem fuisse; constat tamen quia Cleophas, cuius filius iste fuit, frater erat Ioseph. Eodem die sanctorum martyrum Claudii, et uxoris eius Praepedignae, et filiorum Alexandri, et Cutiae, fratris Claudii beati Maximi. Qui cum essent praeclarissimi generis, agente fratre eorum Gabinio presbytero, baptizati sunt a beato Gaio, pontifice Romano, et postmodum tenti sunt, iubente Diocletiano a iudice impio Iulio; et Claudius quidem cum uxore sua et filiis deportatus in exsilium, deinde incendio concremati odoriferum sacrificium martyrii Deo reddiderunt, ac sic postmodum apud Hostiam in mare iactati sunt, quorum reliquias Christiani perquisitas iuxta civitatem sepelierunt.
Beda Venerabilis HOME