monumenta.ch > Beda Venerabilis > 16
Beda, Martyrologium, 2, D. XV KAL. MARTII. <<<     >>> F. XIII KAL. MARTII.

Beda Venerabilis, Martyrologium, 2, E. XIV KAL. MARTII.

1 Natale sancti Onesimi apostoli, de quo B. apostolus Paulus Philemoni familiares litteras mittit. Quem beatus idem apostolus episcopum ordinans, praedicationisque verbum ei committens, apud Ephesiorum civitatem reliquit, cui episcopus post beatum Timotheum et ipse resedit. Hic Romam perductus, atque ibi per fidem Christi lapidatus, sepultus est Christi martyr primum ibi, inde ad loca, ubi fuerat ordinatus episcopus, corpus eius delatum est. Et in Cumis natale sanctae Iulianae virginis, quae tempore Maximiani imperatoris primo a suo patre Africano caesa, et graviter cruciata, deinde et a praefecto Eleusio, quem sponsum habuerat, nuda virgis caesa, et a capillis suspensa est, et plumbo soluto capite perfusa, et rursum in carcerem recepta, ubi palam cum diabolo conflixit, et rursus evocata rotarum tormenta, flammas ignium, ollam ferventem superavit, ac decollatione capitis martyrium consummavit. Quae passa est quidem in Nicomedia, sed post paucum tempus Deo disponente in Campaniam translata. Apud Aegyptum Iuliani, cum aliis numero quinque millibus.
Beda Venerabilis HOME