1 | Romae natale sancti Valentini presbyteri, qui post multa sanitatum et doctrinae insignia fustibus caesus est, et sic decollatus est sub Claudio Caesare. Eodem die natale sancti Valentini Interamnensis episcopi, qui tentus a paganis ac virgis caesus, post diuturnam caedem custodiae mancipatus, cum superari non posset, medio noctis silentio eiectus de carcere, decollatus est iussu furiosi Placidi, Urbis praefecti. Tunc Proculus, Ephibus et Apollonius, discipuli eius transferentes corpus ad suam ecclesiam Interamnae urbis, noctu sepelierunt. Ubi cum quotidianis vigiliis incubarent, tenti a gentilibus custodiae sunt traditi consulari Leontio; quos ille iussit noctis medio suis tribunalibus praesentari, et cum a fide revocari, nec blandimentis nec minis possent, iussit capite caedi, qui non longe sunt a corpore sancti Valentini sepulti. Eodem die sanctorum martyrum Vitalis, Feliculae et Zenonis. Apud Alexandriam sanctorum Bassi, Antonii, Protolici, qui immersi sunt mari. Item Cirionis presbyteri, Moseos, Bassiani lectoris, Agathonis exorcistae, qui omnes igni combusti sunt. Item Dionysii, Ammonii decollatorum. |