monumenta.ch > Beda Venerabilis > 13
Beda, Martyrologium, 2, A. PRID. IDUS FEBR. <<<     >>> C. XVI. KAL. MARTII.

Beda Venerabilis, Martyrologium, 2, B. IDUS FEBR.

1 Apud Antiochiam natale Agabi prophetae, de quo beatus Lucas scribit in Actibus apostolorum. In Militana civitate Armeniae natale sancti Polyocti martyris, qui Latine interpretatur multum orans. Et natale sancti Gregorii papae, qui rexit Ecclesiam annos sedecim, Leonis et Constantini imperatorum tempore. Hic vir castus, et in divinis Scripturis eruditus; hic in Germania per Bonifacium episcopum verbum salutis praedicavit: ille Quadragesimali tempore, ut quinta feria ieiunium atque missarum celebritas fieret, quod non agebatur, instituit. Lugduni depositio B. Stephani episcopi.
Beda Venerabilis HOME