monumenta.ch > Beda Venerabilis > 9
Beda, Martyrologium, 2, D. VI IDUS FEBR. <<<     >>> F. IV IDUS FEBR.

Beda Venerabilis, Martyrologium, 2, E. V IDUS FEBR.

1 In Alexandria sanctae Apolloniae virginis, cui persecutores omnes primum dentes excusserunt; deinde constructo ac succenso rogo, cum comminarentur vivam se eam incensuros, nisi cum eis impia verba proferret. At illa ut rogum vidit esse succensum, paululum quid intra semetipsam deliberans, repente de manibus impiorum prorupit, et in ignem quem paraverant, sponte prosilivit; ita ut perterrerentur etiam ipsi crudelitatis auctores, quod promptior inventa est ad mortem femina, quam persecutor ad poenam. Suevo apud Cyprum natale sancti Alexandri, Ammonii. Item Ammonis, et aliorum triginta octo.
Beda Venerabilis HOME