1 | Romae natale sancti Pauli episcopi, et Iulii papae. Apud Armeniam minorem natale sanctorum Dionysii, Aemiliani et Sebastiani. Apud Alexandriam natale sanctae Cointhae martyris. Hanc pagani correptam ad idota perducentes, adorare cogebant. Quae cum illa execrans recusaret, vincula pedibus eius innectentes, et per plateas totius civitatis eam trahentes, horrendo supplicio discerpserunt. Et sanctae Helenae reginae. |