1 | Romae via Appia in coemiterio eiusdem passio sanctae Sotheris virginis. In Caesarea Cappadociae natale sanctae Dorotheae virginis, et Theophili sub Apricio praefecto. Quae cum commendata esset duabus sororibus, id est, Christae et Calistae, quae a fide nuper apostatarant, victae doloribus, ut eam averterent a Christo, eas iterum convertit ad Christum, ita ut in cupam missae per praefectum, incensae ad martyrii palmam pervenerint. Postea vero Dorothea ducta ad locum poenarum, ubi et passa est, cum a Theophilo quodam scholastico irrideretur, quod ad paradisum vadens, a sponso suo Christo rosas et mala ei mitteret; quae statim promisit se esse missuram. Ubi ergo ventum est ad locum, in quo iugulanda erat, paulisper oratione facta, protulit orarium suum, et vocato ad se quodam puerulo annorum sex, misit Theophilo, dicens: Dic ei, Dorothea ancilla Dei, mittit tibi mala de paradiso sponsi sui Christi. Is accipiens, et gratias agens, quod petitionem eius implesset; coepit sibi faciem tergere, tantaque repente suavitate perfusus est, ut tota mente mutaretur; et cum grandi exsultatione et clara voce saepius replicaret: Benedictum nomen Domini mei Iesu Christi, ob hanc confessionem mox et ipse tentus, ac suspensus in equuleo tanta crudelitate tortus est, ut omnes circumstantes horrescerent, novissime caeso capite martyrium consummavit. Apud Arvernam urbem natale sancti Anatholii martyris. In Gallia civitate Aderato, depositio sancti Vedasti episcopi et confessoris. Et in Ellone monasterio depositio sancti Amandi episcopi et confessoris. Romae Zotici, Irenaei, Iacincti et Amantii. In Oriente sanctae Sotheris virginis, quae graviter et diutissime alapis caesa, cum centum quoque, poenarum genera vicisset, gladio martyrium consummavit. |