1 | In Patras civitate ordinatio episcopatus sancti Andreae apostoli. Apud Siciliam civitatem Cathanensium passio sanctae Agathae virginis sub Quintiano consule, tempore Diocletiani; quae post alapas et carcerem, post equuleum et torsiones, post mammillarum abscissionem, sed a Domino sanationem; post volutationem in testulis et carbonibus, tandem in carcere consummata est. Viennae beati Aviti episcopi, cuius fide et industria atque mirabili doctrina, tempore Godobardi regis, ab infestatione Arianae haereseos Galliae defensae sunt, et sanctorum Felicis, Fortunati et Saturnini. |