1 | Apud Sebasten civitatem Cappadociae, passio sancti martyris Christi Blasii episcopi, qui sub Agricola praeside capite truncatus est cum duobus puerulis, filiis unius mulieris de illis septem, quae per praedicationem eius confortatae, et sub eodem praeside sunt martyrizatae. Lugduni depositio beati Lupicini episcopi. Viennae sancti Eventii gloriosi episcopi. In Africa beati Celerini diaconi et confessoris; et sanctorum martyrum Celerinae aviae eius, et Laurentini et Ignatii; quorum prior patruus, sequens avunculus ipsius fuit, de quorum omnium gloriosis laudibus exstat B. Cypriani epistola. |