monumenta.ch > Beda Venerabilis > 1
>>> Beda, Martyrologium, 2, E. IV NON. FEBR.

Beda Venerabilis, Martyrologium, 2, D. KALEND. FEBR.

1 Apud Antiochiam passio sancti Ignatii episcopi et martyris. Apud Smyrnam sancti Pionii martyris, qui persecutione Antonini Veri, post insuperabilem responsionum constantiam, et squalorem carceris, ubi multos fratrum ad martyrii tolerantiam suis exhortationibus roboravit, ad ultimum cruciatibus multis vexatus, clavis confixus, et ardenti rogo superpositus, beatum pro Christo vitae finem sortitus est. Passi sunt cum eo et alii XV. Eodem die B. Effrem Edessenae ecclesiae diaconi. Apud Scotiam sanctae Brigidae virginis, cuius vita miraculis claruit. Quae cum lignum altaris in testimonium virginitatis tetigisset, viride factum est. Et natale sancti Pauli episcopi civitatis Trecassinae, cuius et vita virtutibus claruit, et mors pretiosa miraculis commendatur. In Graecia sancti Polycarpi episcopi, et in Ravenna sancti Severi episcopi.
Beda Venerabilis HOME