monumenta.ch > Beda Venerabilis > 30
Beda, Martyrologium, 1, A. IV KALEND. FEBR. <<<     >>> C. PRID. KALEND. FEBR.

Beda Venerabilis, Martyrologium, 1, B. III KALEND. FEBR.

1 Apud Antiochiam passio sancti Hippolyti, qui Novati schismate aliquantulum deceptus, operante gratia Christi correctus, ad charitatem Ecclesiae rediit, pro qua, et in qua, postea illustre martyrium consummavit. Hierosolymis beatissimi Matthiae episcopi, de quo mira et fide plena gesta narrantur, qui multa pro Christo perpessus, ultimo in pace vitam finivit, qui octavus post Iacobum rexit Ecclesiam. Item beati Alexandri. Hic Deciana persecutione pro confessione fidei iudiciis sistitur, et vinculis carceris traditur. Qui cum longaevae aetatis veneranda canitie praefulgeret, postquam frequenter passionibus suis glorificaverat Dominum, cum de vinculis ad tribunalia, et a tribunalibus revocaretur ad vincula, inter ipsa vicissim sibi succendentia tormenta bono fine quievit. In Albodio monasterio natale Aldegundae virginis, quae temporibus Dagoberti regis Francorum ex nobili genere progenita, virginitatis propositum elegit, in quo et permansit, saepiusque, illi angelica visio revelata fuit, exhortans eam, ut in proposito permaneret, novissime vero cum magna claritate coelestis luminis ad vitam migravit.
Beda Venerabilis HOME