monumenta.ch > Beda Venerabilis > 27
Beda, Martyrologium, 1, E. VII KALEND. FEBR. <<<     >>> G. V KALEND. FEBR.

Beda Venerabilis, Martyrologium, 1, F. VI KALEND. FEBR.

1 Natale sancti Ioannis episcopi Constantinopolitani, cognomento Chrysostomi, qui verbo atque exemplo plurimum profuit Christianae religioni. Item beati Mauri abbatis monasterii Bobacensis. Et apud Bethleem dormitio beatae Paulae matris Eustachii virginis Christi. Quae cum esset e nobilissimo senatorum genere, abrenuntians saeculo, et opibus suis in pauperes erogatis, Christi consecuta est paupertatem, et apud praefatum oppidum Dominica nativitate gloriosum monasterii virginalis exstitit mater. Huius vitam virtutibus admirandam sanctus Hieronymus scribens, testatur eam longo coronatam esse martyrio. Et sanctorum Doti, Iuliani, Vincentii et aliorum XXVII.
Beda Venerabilis HOME