monumenta.ch > Beda Venerabilis > 26
Beda, Martyrologium, 1, D. VIII KALEND. FEBR. <<<     >>> F. VI KALEND. FEBR.

Beda Venerabilis, Martyrologium, 1, E. VII KALEND. FEBR.

1 Natale sancti Polycarpi beati Ioannis apostoli discipuli, qui ab eo Smyrnae episcopus ordinatus, totius Asiae princeps fuit; et post dira tormenta ad ultimum positus in medio rogo, mucrone perfossus, tam largus profusus est sanguis, ut ignem exstingueret. Passi sunt cum eo et alii duodecim ex Philadelphia venientes. Tunc etiam Germanicus, athleta Christi insignis, glorioso martyrii agone translatus est; nam cum a iudice damnatus fuisset ad bestias, ultro sibi praeparatam bestiam provocavit, despiciens temporalem mortem, et coronam vitae aeternae veloci fine adipisci desiderans. Eodem dic natale sancti Theogenis martyris, et aliorum sex. Apud Bituricas civitatem, sancti Sulpitii episcopi et confessoris.
Beda Venerabilis HOME