monumenta.ch > Beda Venerabilis > 24
Beda, Martyrologium, 1, B. X KALEND. FEBR. <<<     >>> D. VIII KALEND. FEBR.

Beda Venerabilis, Martyrologium, 1, C. IX KALEND. FEBR.

1 Apud Ephesum natale sancti Timothei discipuli beati Pauli, qui apud Ephesum a beato apostolo episcopus ordinatus, post multos pro Christo agones dormivit; cuius corpus cum reliquiis beati Andreae et Lucae vicesimo Constantii anno Constantinopolim translatum est. Apud Antiochiam sancti Babylae episcopi, qui persecutione Decii, posteaquam frequenter passionibus suis et cruciatibus glorificaverat Dominum, gloriosae vitae finem sortitus est in vinculis, de quo in decimo Ecclesiasticae historiae libro grande narratur miraculum. Nam cum Iulianus imperator ad idolorum cultum conversus, quodam tempore Daphnis in suburbio Antiochiae iuxta fontem Castalium litaret Apollini, et nulla ex his quae quaerebat, responsa susciperet, causasque silentii percontaretur a sacerdotibus, responderunt daemones, Babylae martyris sepulcrum prope assistere, et ideo responsa non reddi. Tunc ille venire Galilaeos (hoc enim nomine nostros appellare solitus erat) et auferre sepulcrum martyris iubet. Mox igitur Christiani convenientes magna exsultatione succincti, sustulere arcam martyris, et psallentes in auribus profani principis, per sex millia passuum summis vocibus et cum exsultatione dicebant: Confundantur omnes qui adorant sculptilia, et qui gloriantur in simulacris suis. Et Neocaesarea civitate natale sanctorum martyrum, Martioni, Musonii, Eugenii, Mitelli, qui igni traditi sunt, et reliquiae eorum in Axium fluvium dispersae. Et natale trium parvulorum, Urbani, Prilidani et Eupoloni.
Beda Venerabilis HOME