1 | Romae sanctae Emerentianae virginis et martyris, quae erat collactanea sanctae Agnetis, et dum oraret ad sepulcrum eius, ut eam a gentilium laesione defenderet, lapidata est ab eis. Et in Mauritania, civitate Neocaesareae, natale sancti Severiani, et Aquilae uxoris eius, ignibus combustorum; in Philippis beati Parmenae diaconi, qui unus fuit de septem diaconibus. Qui traditus gratiae Dei a fratribus, iniunctum officium praedicationis plena fide consummavit, martyrii gloriam adeptus, Philippis quievit. |