1 | In Hispaniis natale sancti Vincentii diaconi et martyris, qui cum Valerio episcopo suo a Caesaraugusta civitate Valentiam usque gravibus nexus catenis, iubente Daciano, perductus est, ibique fame et squalore carceris diu maceratus, tormentis equulei, et ungularum horrenda laceratione vexatus, etiam grabato ferreo diutissime ustulatus, arvinae guttis, et crepitante sale perfusus est; post haec in teterrimum carcerem trusus, divaricatis in nervo cruribus, super acutissima testarum fragmenta proiectus est; ubi nocte lux ingens apparuit, et virtute Dei solutus martyr inter angelos, a quibus visitari meruit, hymnum canebat, ita ut ipse custos crederet. Mane autem facto, cum iussisset eum Dacianus in lecto mollissimo reclinari, ut aliquantulum recreatus acrius denuo torqueretur, infatigabilem spiritum Christo reddidit. Tunc Dacianus corpus eius in campum feris et avibus iussit exponi; sed mox corvus divinitus ad custodiam eius datus, non solum alias aves arcebat, sed et immanem lupum a sancto corpore repulit. Quod cum nuntiatum Daciano esset, iussit eum insutum culeo, in profundum maris cum gravissimo saxi pondere immergi; sed prius virtute Dei super undas natans ad littus delatus, et arenis conditus est, quam remiges portum tangere potuissent. Inde cum se sanctus martyr cuidam fideli anui Ionicae revelasset, cessante persecutionis rabie, a Christianis reverenter sublatus, et in basilica conditus est. In Galliis civitate Ebreduno, sanctorum martyrum, Vincentii, Orontii et Victoris. Romae ad Aquas Salinas natale sancti Anastasii monachi, et martyris de Persida, qui post plurima tormenta carceris, verberum et vinculorum, quae in Caesarea Palaestinae perpessus fuerat, a Persis postremo in Perside multa poena affectus, atque ad ultimum decollatus est a rege eorum Chosroe, cum aliis septuaginta. Reliquiae corporis eius prius Hierosolymis ad monasterium suum, deinde Romam delatae, venerantur in monasterio beati Pauli apostoli, quod dicitur ad Aquas Salinas; et sancti Vincentii presbyteri et martyris. |