1 | Natale beatissimae Agnetis virginis et martyris, quae tertio decimo aetatis suae anno, in urbe Roma passa est. Haec dum ab scholis revertitur, a praefecti filio adamatur: quam cum nullo modo sibi associare voluisset, post multa tormenta in gutture eius gladio percussa est. Passa est autem beata Agnes sub praefecto urbis Simphoriano, vicario eiusdem urbis Aspasio. In Hispania civitate Tarracona natale sanctorum Fructuosi episcopi, Auguli et Eulogii diaconorum, qui tempore Gallieni sub Aemyliano praeside, primo in carcerem trusi, deinde flammis iniecti, exustis vinculis, manibus in modum crucis expansis, orantes ut urerentur, obtinuerunt, et mox unus e fratribus et filia praesidis, quae assistebat, viderunt sanctorum animas coelum conscendere coronatas. Apud Trecas sancti Patrocli martyris. |