monumenta.ch > Beda Venerabilis > 19
Beda, Martyrologium, 1, D. XV KALEND. FEBR. <<<     >>> F. XIII KALEND. FEBR.

Beda Venerabilis, Martyrologium, 1, E. XIV KALEND. FEBR.

1 In Smyrna natale sancti Germanici martyris. Qui cum primaevae aetatis venustate floret, per gratiam virtutis Dei metum corporeae fragilitatis excludens, sponte praeparatam sibi bestiam damnatus a iudice provocabat; eius dentibus comminutus, vero pani, id est, Domino Iesu Christo moriens, pro ipso meruit incorporari. Eodem die sancti Pontiani martyris. Ipso die natale sanctorum Marii et Marthae, cum filiis suis, Audiface et Abacuc, nobilium de Persida, qui ad orationem venerunt Romam tempore Claudii principis; e quibus post toleratos fustes, equuleum, ignes, ungues, manuum praecisionem, Martha in puteum proiecta necata est, caeteri sunt decollati, et aliorum plurimorum.
Beda Venerabilis HOME