1 | In Aegypto apud Thebaidem beati Antonii monachi, qui sine ulla scientia litterarum Scripturas divinas et memoriter audiendo intellexisse, et prudenter cogitando tenuisse praedicatur, multorumque monachorum pater vita praeclarissimus vixit: cuius corpus sub Iustiniano imperatore divina revelatione repertum, Alexandriam delatum est, et in ecclesia B. Ioannis Baptistae humatum. Apud Lingonas natale sanctorum geminorum Speusippi, Eleosippi, Meleosippi. Qui cum essent viginti quinque annorum, cum avia sua Leonilla, et Lonella et Neone, martyrio coronati sunt, tempore Aureliani imperatoris; gemini quidem in una arbore suspensi, ligatis manibus sursum, pedibus vero deorsum ita exstenti, ut pene putarentur ab ipsa membrorum compage separari; et post haec in ignem praecipitati, nec tamen laesi, inter verba orationum simul migrabant ad Dominum. |