1 | Abacuc et Micheae prophetarum, quorum corpora sub Arcadio imperatore divina revelatione reperta sunt. Item beati Macharii abbatis, discipuli beati Antonii, vita et miraculis celeberrimi. Ipso die beati Isidori, in sanctitate vitae, fide, ac miraculis praeclari. Apud Bituricas civitatem, translatio sancti Sulpitii episcopi et confessoris, qui a pueritia sacris litteris eruditus, et sanctae conversationis luce conspicuus, etiam laicus virtutibus claruit: post etiam coma deposita monachorum pater exstitit, atque inde ad episcopalem provectus cathedram, vita clarus quievit. Et sancti Mauri abbatis. |