1 | Natale beati Titi, apostolorum discipuli, qui ordinatus est ab apostolo Paulo Cretensium episcopus; cui scripsit epistolam omni Ecclesiae Dei utilissimam idem apostolus. Demum post praedicationis officium fidelissime consummatum, beatum finem adeptus, sepultus est in ecclesia ubi a beato apostolo fuerat dignus minister constitutus. Apud Africam natale sanctorum, Aquilini, Gemini, Eugenii, Marciani, Quinti, Theodoti et Triphonis, praeclarissimorum martyrum, quorum gesta habentur. Eodem die Romae sanctorum martyrum Prisci presbyteri, et Priscilliani clerici, atque benedictae religiosissimae feminae, tempore Iuliani impiissimi Augusti, qui gladio martyrium compleverunt. Item Romae beatae Dafrosae, uxoris B. Fabiani martyris, quae post damnationem viri sui primum relegata est exsilio, deinde ab impio Iuliano capite iussa est puniri. Et sancti Ferrutii martyris. |