monumenta.ch > Beda Venerabilis > 1
>>> Beda, Martyrologium, 1, B. IV NON. IANUARII.

Beda Venerabilis, Martyrologium, 1, A. KALEND. IANUARII.

1 Circumcisio Domini nostri Iesu Christi secundum carnem, et octava Dominici natalis. Romae natale sancti Almachii martyris, qui iubente Alypio urbis praefecto, cum diceret: Hodie octavae Dominici diei sunt; cessate a superstitionibus idolorum et sacrificiis pollutis: hac de causa captus, et a gladiatoribus occisus est. Item Romae sanctae Martinae virginis, quae sub Alexandro imperatore, post multa tormenta gladio est occisa. Eodem die apud Spoletum civitatem Thusciae, sancti Concordii martyris, qui post plurima tormenta decollatus est. Item Romae via Appia coronae militum triginta. Apud Africam natale sancti Fulgentii, episcopi Ruspensis Ecclesiae, cuius vita virtutibus plena habetur. Apud Alexandriam sanctae Eufrosinae virginis. Ipso die sancti Paragodae, septimi Viennensis episcopi. Item sancti Basilii episcopi et sancti Eugendi abbatis.
Beda Venerabilis HOME