Beda Venerabilis, de locis sanctis, XV. DE TIBERIADE ET CAPHARNAVM ET NAZARETH ET LOCIS IBIDEM SANCTIS.
1 | Locus ille, in quo Dominus panes benedixit et pisces, citra mare Galilaeae ad aquilonem ciuitatis Tiberiadis, campus herbosus et planus nunquam ex illo tempore aratus, nulla suscipiens aedificia, fontem tantum, ex quo tunc illi biberunt, ostendens. |
2 | Qui ergo ab Helia Capharnaum pergunt, per Tiberiadem iter habent, deinde secus mare Galilaeae et locum benedictionis panum, a quo non longe Capharnaum in finibus Zabulon et Neptalim, quae murum non habens angusto inter montem et stagnum situ per maritimam oram orientem uersus longo tramite protenditur, montem ab aquilone, lacum ab austro habens. |
3 | Nazareth muros non habet, sed magna aedificia duasque grandes ecclesias: una in medio ciuitatis supra duos fundata cancros, ubi quondam fuerat domus, in qua Dominus nutritus est infans. |
4 | Haec autem ecclesia duobus, ut dictum est, tumulis et interpositis arcubus suffulta habet inferius inter eosdem tumulos fontem lucidissimum, unde ciues omnes aquas in uasculis per trocleas in ecclesiam extrahunt. |
5 | Altera uero est ecclesia, ubi domus erat, in qua angelus ad Mariam uenit. |