monumenta.ch > Beda Venerabilis > XIII. DE LOCVSTIS ET MELLE SILVESTRI ET FONTE IOHANNIS.
Beda, Liber de locis sanctis, XII. DE LOCO, IN QVO DOMINVS BAPTIZATVS EST. <<<     >>> XIIII. DE FONTE IACOB IVXTA SICHEM.

Beda Venerabilis, de locis sanctis, XIII. DE LOCVSTIS ET MELLE SILVESTRI ET FONTE IOHANNIS.

1 Minimum genus locustarum fuisse, quo pastus est baptista Iohannes, usque hodie apparet; quae corpusculis in modum digiti manus exilibus et breuibus in herbis facile captae coctaeque in oleo pauperem praebent uictum.
2 In eodem deserto sunt arbores, folia lata et rotunda lactei coloris et melliti saporis habentes, quae natura fragilia manibus confricantur et eduntur.
3 Hoc esse mei siluestre dicitur.
4 Ibidem et fons sancti baptistae Iohannis ostenditur lucida aqua, lapideo protectus tecto, calce perlito.
Beda Venerabilis HOME

bnf12277.60 bnf15038.179 bsb47272.25

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik