monumenta.ch > Beda Venerabilis > IN QVO DOMINVS BAPTIZATVS EST.
Beda, Liber de locis sanctis, XI. DE NATVRA MARIS MORTVI. <<<     >>> XIII. DE LOCVSTIS ET MELLE SILVESTRI ET FONTE IOHANNIS.

Beda Venerabilis, de locis sanctis, XII. DE LOCO, XII. DE LOCO, IN QVO DOMINVS BAPTIZATVS EST.

1 In loco ergo, in quo Dominus baptizatus est, crus lignea stat usque ad collum alta, quae aliquotiens aqua transcendente absconditur.
2 A quo loco ripa ulterior, id est orientalis, in iactu fundae est, citerior uero ripa in supercilio monticuli grande monasterium gestat beati baptistae Iohannis ecclesia clarum, de quo per pontem arcubus suffultum solent descendere ad illam crucem et orare.
3 In extrema fluminis parte quadrata ecclesia quattuor lapideis cancris superposita est, coctili creta desuper tecta, ubi Domini uestimenta, cum baptizaretur, seruata esse dicuntur.
4 Hanc non homines intrare, sed undae cingere ac penetrare solent.
5 Ab eo loco, quo de faucibus maris Galilaeae Iordanis exit, usque ubi mare mortuum intrat, VIII dierum iter.
Beda Venerabilis HOME

bnf12277.60 bnf15038.179 bsb47272.25

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik