Beda Venerabilis, de locis sanctis, X. DE IORDANE ET MARE GALILAEAE.
1 | Ipsius autem Iordanis exordium uulgo putatur in prouincia Foenice ad radices montis Libani, ubi Panium, id est Caesarea Philippi, sita est, unde et idem Panium, hoc est speleum, per quod sese adtollit Iordanis, a rege Agrippa decore admirabili extructum uenustatumque accipimus. |
2 | Est autem in Traconitide terra fons rotae qualitatem exprimens, unde et Fialae nomen accepit, XV a Caesarea milibus passuum secretus, ita iugiter plenus aquarum [habundantia], ut neque superfluant neque umquam minuantur. |
3 | In hunc Philippus tetrarches eiusdem regionis paleas misit, quas in Panio fluuius ebulliuit. |
4 | Unde liquet in Fiala principium esse Iordanis, sed post subterraneos meatus in Panio coepisse fluentum, qui mox lacum ingressus paludes eius intersecat. |
5 | Inde quoque cursus suos dirigens XV milia passuum sine ulla interfusione progreditur usque ad urbem, cui Iulias nomen. |
6 | Postea lacum Genesar medio transit fluento, unde plurima circumuagatus Asfaltium, hoc est mare mortuum, ingressus laudabiles perdit aquas; est enim coloris albidi sicut lac et ob hoc in mari mortuo longo tramite discernitur. |
7 | Est autem Genesar, id est mare Galilaeae, magnis siluis circumdatum, in longitudine habens CXL stadia, in latitudine XL. Aqua dulcis et ad potandum habilis, siquidem nec palustris uliginis crassum aliquid aut turbidum recipit, quia arenoso undique litore circumuenitur; sedet amoenis circumdatur oppidis, ab oriente Iuliade et Hippo, ab occidente Tiberiade aquis calidis salubri; genera quoque piscium gustu et specie quam in alio lacu praestantiora. |