Beda Venerabilis, de locis sanctis, VIIII. DE HIERICHO ET LOCIS EIVSDEM.
1 | Hiericho ab Helia orientem uersus XVIII milia pedes abest, qua tertio ad solum destructa sola domus Raab ob signum fidei remanet; eius enim adhuc parietes sine culmine durant; locus urbis segetes et uineta recipit. |
2 | Inter hanc et Iordanem, quinque uel sex ab ea milibus separatum, grandia palmeta campulis interpositis et inhabitatoribus Cananaeis. |
3 | Duodecim lapides, quos Iosue de Iordane tolli praeceperat, in ecclesia Galgalis facta altrinsecus iuxta parietes eiusdem iacent, uix singuli nunc duobus uiris eleuabiles, quorum unus nescio quo casu fractus, sed ferro medicante reconiunctus est. |
4 | Est iuxta Hiericho fons uber ad potum. |
5 | pinguis ad rigandum, qui quondam sterilis ad generandum, parum salubris ad potandum, per Heliseum prophetam, dum uas salis in eum mitteret, sanatus est. |
6 | Denique campus eum circumiacet LXX stadiorum in longitudinem, XX in latitudinem patens, in quo mirabilis hortorum gratia, uaria palmarum genera, praestantissimi apium fetus. |
7 | Illic opobalsamum gignitur, quod ideo cum adiectione significamus, quia agricolae cortice tenus uirgulas acutis lapidibus incidunt eas, in quibus balsama generantur, ut per illas cauernas paulatim destillans humor se colligat lacrimis pulchre rorantibus; cauerna autem graeco nomine ope dicitur. |
8 | Illic cyprum, illic myrobalanum nasci ferunt. |
9 | Aqua ut cetera fontium, illic tamen praestantius, aestate frigida, hieme tepens, aer mollior, ut summa hieme lineis utantur exuuiis indumentorum. |
10 | Urbs ipsa condita in campo, cui supereminet mons diffusior et nudus gignentium; aegrum enim et ieiunum solum et ideo desertum ab incolis. |
11 | Hic a Scythopolis urbis terra usque ad regionem Sodomitanam et Asfaltios fines locus diffusus habetur. |
12 | Aduersus huic mons supra Iordanem ab urbe Iuliade usque ad Zoaros Arabiae Petraeae conterminos extentus, ubi etiam mons est Ferreus nuncupatus. |
13 | Inter hos duos montes campus iacet, quem ueteres latine Magnum appellauere, hebraice autem Aulon, cuius longitudo XXX et CCtorum stadiorum. |
14 | latitudo CXX, exordium a uico Gennauari, finis usque ad Asfaltium lacum. |
15 | Iordanis eum medium intersecat uiridantibus ripis liuminis alluuione, siquidem supra ripas eiusdem fructus arborum uberior est, alias longe exilior; arida sunt enim omnia praeter oras fluminis. |