Beda Venerabilis, de locis sanctis, VI. DE MONTE OLIVETI ET LOCIS SANCTIS IN EO.
1 | Mons oliuarum mille ab Hierusalem discretus passibus altitudine montis Sion par est, sed latitudine et longitudine praestat, exceptis uitibus et oliuis rarae ferax arboris, frumenti quoque et ordei fertilis; neque enim brucosa, sed herbosa et florida soli illius est qualitas. |
2 | In cuius summo uertice, ubi Dominus ad caelos ascendit, ecclesia rotunda grandis ternas per circuitum cameratas habet porticus desuper tectas; interior namque domus propter dominici corporis meatum camerari et tegi non potuit; altare ad orientem habens angusto culmine protectum, in cuius medio ultima Domini uestigia caelo desuper patente, ubi ascendit, uisuntur. |
3 | Quae cum cotidie a credentibus terra tollatur, nihilominus manet eandemque adhuc sui speciem ueluti inpressis signata uestigiis seruat. |
4 | Haec circa aerea rota iacet usque ad ceruicem alta, ab occasu habens introitum, pendente desuper in trocleis magna lampade totaque die et nocte lucente. |
5 | In occidentali eiusdem ecclesiae parte fenestrae octo totidemque e regione lampades in funibus pendentes usque Hierosolimam per uitrum fulgent, quarum lux corda intuentium cum quadam alacritate et conpunctione pauefacere dicitur. |
6 | In die ascensionis dominicae per annos singulos missa peracta ualidi flaminis procella desursum uenire consueuit et omnes, qui in ecclesia adfuerint, terrae prosternere. |
7 | Tot ibi nocte illa lucernae ardent, ut non inlustrari tantum, sed et ardere mons et supposita loca uideantur. |
8 | Et huius quoque basilicae figuram prae oculis depingere placuit. |
9 | Figura basilicae. |
10 | Monumentum Lazari ecclesia ibidem extructa demonstrat et monasterium grande in campo quodam Bethaniae magna oliuarum silua circumdato. |
11 | Est autem Bethania quindecim stadiis ab Hierusalem. |
12 | Tertia quoque montis eiusdem ad australem Bethaniae partem ecclesia est, ubi Dominus ante passionem discipulis suis de die iudicii loquitur. |