Beda Venerabilis, de locis sanctis, V. DE LOCIS CIRCA HIERVSALEM ET ECCLESIA IN VALLE IOSAPHAT.
1 | Circa Hierosolimam aspera ac montuosa cernuntur loca. |
2 | Hinc quoque septemtrionem uersus usque ad Arimathiam terra petrosa et aspera per interualla monstratur, ualles quoque spinosae usque ad Thamnicam regionem patentes. |
3 | Ad Caesaream uero Palaestinae ab Helia quamuis aliqua repperiantur angusta et breuia aspera loca, praecipue tamen planities camporum interpositis oliuetis. |
4 | Distant autem LXXV milibus passuum. |
5 | Longitudo uero terrae repromissionis a Dan usque Bersabee tenditur spatio CLXV milium, ab Ioppe usque Bethleem XLVI milibus. |
6 | Iuxta murum templi uel Hierusalem ab oriente Gehennon occurrit, quae est uallis Iosaphat a septemtrionali plaga in austrum porrecta, per quam torrens Cedron, si quando pluuiarum aquam reccipit, decurrit. |
7 | Haec uallis et parua campi planities inrigua et nemorosa plenaque deliciis locum in se quondam Baalim sacrum habuit. |
8 | In hac turris est regis Iosaphat, sepulchrum eius continens, cuius ad dexteram de rupe montis Oliueti excisa et separata domus duo cauata habet sepulchra, hoc est Symeonis senis et Ioseph sanctae Mariae sponsi. |
9 | In eadem ualle sanctae Mariae rotunda est ecclesia, lapideo tabulato discreta, cuius in superioribus quattuor altaria, in inferioribus unum habetur in orientali plaga, et ad eius dexteram monumentum uacuum, in quo sancta Maria aliquandiu pausasse dicitur, sed a quo uel quando sit ablata, nescitur. |
10 | Hanc intrantes uident ad dexteram insertam parieti petram, in qua Dominus nocte, qua tradebatur, orauit, uestigiis genuum quasi cera molli inpressis. |