Beda Venerabilis, de locis sanctis, IIII. DE SVDARIO CAPITIS DOMINI ET DE ALIO MAIORE LINTEO A SANCTA MARIA CONFECTO.
1 | Sudarium capitis Domini post resurrectionem eius mox christianissimus quidam Iudaeus furatus usque ad obitum diuitiis sibi affluentibus habuit. |
2 | Qui moriturus interrogat filios. |
3 | qui Domini sudarium, qui ceteras patris uelit accipere diuitias. |
4 | Maior thesauros rerum, minor elegit sudarium, et mox illi decrescunt usque ad paupertatem, fratri autem cum fide crescunt et opes. |
5 | Usque ad quintam ergo generationem fideles tenuere. |
6 | Hinc ad impios perueniens diuitias tantum auxit ut Iudaeis, et hoc multo tempore, donec post longa litigia, quibus christiani Iudaei se Christi, infideles uero se patrum suorum adfirmabant heredes, Mauuias Sarracenorum rex, qui nostra aetate fuit, iudex postulatur. |
7 | Qui accensa grandi pyra Christum iudicem precatur, qui hoc pro suorum salute super caput habere dignaretur. |
8 | Missum ergo in igne sudarium ueloci raptu aufugiens euolat et in summo aere diutissime quasi ludendo uolucritans, ad ultimum cunctis utrimque intuentibus se leuiter in cuiusdam de christianis sinu deposuit. |
9 | Quod mane mox totus populus summa ueneratione salutabat et osculabatur: habebat autem longitudinis octo pedes. |
10 | Aliud quoque aliquanto maius linteum in ecclesia ueneratur. |
11 | quod fertur a sancta Maria contextum, XII apostolorum et ipsius Domini continens imagines, uno latere rubro et altero uiridi. |