Beda Venerabilis, de locis sanctis, II. DE LOCIS IN EA SANCTIS.
1 | Ingressis ergo a septemtrionali parte urbem primum de locis sanctis pro conditione platearum diuertendum est ad ecclesiam Constantinianam, quae Martyrium appellatur. |
2 | Hanc Constantinus imperator, eo quod ibi crux Domini ab Helena matre reperta sit, magnifico et regio cultu construxit. |
3 | Dehinc ab occasu Golgothana uidetur ecclesia, in qua etiam rupis apparet illa, quae quondam ipsam adfixo Domini corpore crucem pertulit, argenteam modo pergrandem sustinens crucem, pendente magna desuper aerea rota cum lampadibus. |
4 | Infra ipsum uero locum dominicae crucis excisa in petra crypta est, in qua super altare pro defunctis honoratis sacrificium solet offerri, positis interim in platea corporibus. |
5 | Huius quoque ad occasum ecclesiae Anastasis, hoc est resurrectionis dominicae, rotunda ecclesia tribus cincta parietibus duodecim columnis sustentatur, inter parietes singulos latum habens spatium uiae, quae tria altaria in tribus locis parietis medii continet, hoc est australi, aquilonali et occidentali. |
6 | Haec bis quaternas portas, id est introitus, per tres e regione parietes habet, e quibus quattuor ad uulturnum et quattuor ad eurum spectant. |
7 | Huius in medio monumentum Domini rotundum petra excisum est, cuius culmen intrinsecus stans homo manu contingere potest, ab oriente habens introitum, cui lapis ille magnus adpositus est, quod intrinsecus ferramentorum uestigia usque in praesens ostendit. |
8 | Nam extrinsecus usque ad culminis summitatem totum marmore tectum est; summum uero culmen auro ornatum auream magnam gestat crucem. |
9 | In huius ergo monumenti aquilonali parte sepulchrum Domini in eadem petra excisum longitudinis VII pedum, trium mensura palmorum pauimento altius eminet, introitum habens a latere meridiano, ubi die noctuque XII lampades ardent, quattuor intra sepulchrum, octo supra in margine dextro. |
10 | Lapis, qui ad hostium monumenti positus erat, nunc fissus est, cuius pars minor quadratum altare ante hostium nihilominus eiusdem monumenti , stat, maior uero in orientali eiusdem ecclesiae loco quadrangulum aliud altare sub linteaminibus extat. |
11 | Color autem eiusdem monumenti et sepulchri albo et rubicundo permixtus uidetur. |
12 | A dextera autem parte huic ecclesiae cohaeret beatae dei genetricis ecclesia quadrangula. |
13 | In platea, quae Martyrium et Golgotha continuat, exedra est, in qua calix Domini scriniolo reconditus per operculi foramen tangi solet et osculari; qui argenteus calix duas hinc et inde habens ansulas sextarii Gallici mensuram capit, in quo est et illa spongia dominici potus ministra. |
14 | In loco autem illo, quo Abraham altare ad immolandum filium construxit, mensa est lignea non parua, in qua pauperum elemosinae solent a populo deferri. |
15 | Sed singula, quae dixi, ut manifestius agnosceres, etiam prae oculis depingere curaui. |
16 | Figura ecclesiarum. |
17 | Lancea militis inserta habetur in cruce lignea in porticu Martyrii, cuius hastile in duas intercisum partes a tota ueneratur ciuitate. |
18 | Haec quidem omnia, quae commemorauimus, sancta loca extra montem Sion posita cernuntur, quo se ad aquilonem deficiens loci tumor porrexit. |
19 | In inferiore uero parte urbis, ubi templum in uicinia muri ab oriente locatum ipsique urbi transitu peruio ponte mediante fuerat coniunctum, nunc ibi Saraceni quadratam domum subrectis tabulis et magnis trabibus super quasdam ruinarum reliquias uili opere construentes oratione frequentant, quae tria milia hominum capere uidetur. |
20 | Paucae illic cisternae in usum aquarum ostenduntur. |
21 | In uicinia templi Bethsaida piscina gemino insignis lacu apparet, quorum alter hibernis plerumque impletur imbribus, alter rubris est discolor aquis. |
22 | Ab ea fronte montis Sion, quae praerupta rupe orientalem plagam spectat, intra muros atque in radicibus collis fons Siloe prorumpit, qui alternante quidem aquarum accessu in meridiem fluit, id est non iugibus aquis, sed in certis horis diebusque ebullit et per terrarum concaua et antra saxi durissimi cum magno sonitu uenire consueuit. |
23 | In suprema montis Sion planitie monachorum cellulae frequentes ecclesiam magnam circumdant illic, ut perhibent, ab apostolis fundatam, eo quod ibi spiritum sanctum acceperint ibique sancta Maria obierit, in qua etiam locus cenae Domini uenerabilis ostenditur. |
24 | Sed et columna marmorea in medio stat ecclesiae, cui adhaerens Dominus flagellatus est. |
25 | Huius ergo ecclesiae talis dicitur esse figura. |
26 | Figura ecclesiae. |
27 | Hic monstratur petra, super quam lapidatus est sanctus protomartyr Stephanus extra ciuitatem. |
28 | In medio autem Hierusalem, ubi cruce Domini superposita mortuus reuixit, columna celsa stat, quae aestiuo solstitio umbram non facit. |
29 | Unde putant ibi mediam esse terram et historice dictum: Deus autem, rex noster, ante saecula operatus est salutem medio terrae. |
30 | Qua ductus opinione et Victorinus Pictabionensis antistes ecclesiae de Golgotha scribens itainchoat: Est locus, ex omni medium quem credimus orbe; Golgotha Iudaei patrio cognomine dicunt. |