monumenta.ch > Beda Venerabilis > I. DE SITV HIERVSALEM.
>>> Beda, Liber de locis sanctis, II. DE LOCIS IN EA SANCTIS.

Beda Venerabilis, de locis sanctis, I. DE SITV HIERVSALEM.

1 Situs urbis Hierusalem paene in orbem circumactus non paruo murorum ambitu adsurgit, quo etiam montem Sion quondam uicinum intra se recipit, qui a meridie positus pro arce urbi supereminet.
2 Et maior pars ciuitatis infra montem iacet in planitie humilioris collis sita.
3 Post passionem quippe Domini a Tito imperatore destructa, sed ab Helio Adriano Caesare, a quo etiam nunc Helia uocatur, instaurata multoque amplior effecta est.
4 Unde est, quod, cum Dominus extra portas urbis passus sepultusque sit, modo loca passionis et resurrectionis illius intra eiusdem moenia cernuntur.
5 Cuius in magno murorum ambitu LXXXIIII turres, portae uero sex uisuntur: Prima porta Dauid ad occidentem montis Sion, secunda porta uillae fullonis, tertia porta sancti Stephani, quarta porta Beniamin, quinta portula, id est paruula porta (ab hac. per gradus ad uallem Iosaphat descenditur), sexta porta Thecuitis.
6 Celebriores tamen ex his sunt tres exitus portarum, unus quidem ab occasu, alius a septemtrione, tertius ab oriente.
7 A meridie autem aquilonale montis Sion supercilium supereminet ciuitati et ea pars murorum cum interpositis turribus nullas habere portas comprobatur, id est a supra scripta Dauid porta, usque ad eam eiusdem montis Sion frontem, quae praerupta rupe orientalem respicit plagam.
8 Situs quippe ipsius urbis a supercilio aquilonali montis Sion incipiens ita est molli cliuo dispositus usque ad humiliora aquilonalium orientaliumque loca murorum, ut pluuia ibidem decidens nequaquam stet, sed instar fluuiorum per orientales defluens portas cunctis secum platearum sordibus raptis in ualle Iosaphat torrentem Cedron augeat.
Beda Venerabilis HOME


© 2006 - 2024 Monumenta Informatik