monumenta.ch > Beda Venerabilis > 20
Beda, In Lucae Evang. Expositio, 5, XIX. <<<     >>> XXI.

Beda Venerabilis, In Lucae Evangelium Expositio, 5, CAPUT XX.

1 Et factum est in una dierum docente illo populum in templo, et evangelizante, convenerunt principes sacerdotum et scribae cum senioribus, et aiunt dicentes ad illum: Dic nobis in qua potestate haec facis? Diversis modis eamdem quam supra calumniam struunt, quando dixerunt: In Beelzebut principe daemoniorum, eiicit daemonia [Luc. XI]. Quando enim dicunt: In qua potestate haec facis?
2 de Dei dubitant potestate, et subintelligi volunt diaboli esse quod faciat. Addentes quoque:
3 Aut quis est qui dedit tibi hanc potestatem? Manifestissime Dei Filium negant, quem putant non suis, sed alienis viribus signa facere.
4 Respondens autem dixit ad illos: Interrogabo vos et ego unum verbum. Respondete mihi. Baptismum Ioannis de coelo erat, an ex hominibus? Poterat Dominus aperta responsione tentatorum calumniam confutare, sed prudenter interrogat ut suo vel silentio vel sententia condemnentur.
5 At illi cogitabant inter se dicentes: Quia si dixerimus, de coelo, dicet: Quare ergo non credidistis ei? Quem confitemini de coelo habuisse prophetiam mihi testimonium perhibuit, et ab illo audistis in qua ergo ista faciam potestate.
6 Si autem dixerimus: ex hominibus: plebs universa lapidabit nos. Certi sunt enim Ioannem prophetam esse. Viderunt ergo quodlibet horum respondissent, in laqueum se casuros, timentes lapidationem, sed magis timentes veritatis confessionem.
7 Et responderunt se nescire unde esset. Et Iesus ait illis: Neque ego dico vobis in qua potestate haec facio. Non vobis dico quod scio, quia non vultis fateri quod scitis. Iustissime repulsi utique confusi abscesserunt, et impletum est quod in psalmo per Prophetam dicit Deus Pater: Paravi lucernam Christo meo [Psal. CXXXI], id est ipsum Ioannem: Inimicos eius induam confusione [Ibid.]. Notandum autem quia duas ob causas maxime scientia veritatis est occultanda quaerentibus, cum videlicet is qui quaerit aut minus capax est ad intelligendum quod quaerit, aut odio vel contemptu ipsius veritatis indignus est cui debeat aperiri quod quaerit.
8 Quorum propter unum Dominus ait: Adhuc multa habeo vobis dicere, sed non potestis illa portare modo [Ioan. XVI]. Propter aliud vero discipulis praecipit: Nolite dare sanctum canibus neque mittatis margaritas vestras ante porcos [Matth. VII].
9 Coepit autem dicere ad plebem parabolam hanc: Homo plantavit vineam, et locavit eam colonis, et ipse peregre fuit multis temporibus. Docente Domino populum et evangelizante, convenerunt principes sacerdotum et scribae cum senioribus, et interrogaverunt tentantes in qua potestate signa faceret. Quibus sua arte superatis, Dominus quae coeperat exsequitur. Siquidem et illis audientibus, plebem magis quod verba sua libentius audiat alloquitur.
10 Parabolam scilicet inferens qua et illos impietatis arguat, et ad gentes regnum Dei doceat transferendum. Homo ergo qui plantavit vineam, ipse est qui, iuxta aliam parabolam, conduxit operarios in vineam suam [Matth. XX]. Vineam enim Domini Sabaoth, domus Israel est [Isai. V]. Coloni iidem sunt operarii qui ad excolendam vineam, hora prima, tertia, sexta, et nona dicuntur esse conducti.
11 Ipse autem peregre fuit, non loci mutatione. Nam Deus unde abesse potest, qui loquitur: Coelum et terram ego impleo [Ierem. XXIII]? et alibi: Ego Deus appropinquans, et non de longinquo, dicit Dominus? Sed abire dicitur a vinea, ut vinitoribus liberum operandi arbitrium derelinquat. Cui simile est, quod locata colonis vinea per Isaiam dicit: Et exspectavi ut faceret uvas, et fecit labruscas [Isai. V].
12 Et in tempore misit ad cultores servum ut de fructu vineae darent illi. Qui caesum dimiserunt eum inanem. Bene tempus fructuum posuit, non proventuum. Nullus enim fructus exstitit Iudaeorum, nullus huius vineae proventus, tametsi crebro ac sollicite quaereretur, inventus est. Servus ergo qui primo missus est ipse legifer Moyses intelligitur, qui quadraginta annos continuos fructum aliquem legis quam dederat a cultoribus inquirebat; sed caesum eum dimiserunt inanem.
13 Irritaverunt enim Moysen in castris, et Aaron sanctum Domini. Et vexatus est Moyses propter eos, quia exacerbaverunt spiritum eius. Qui et ipse servus quid de fructu vineae sentiat, palam carmine declarat dicens: Ex vinea enim Sodomorum vitis eorum, et propago eorum ex Gomorrha. Uva eorum uva fellis, botrus amaritudinis ipsis.
14 Furor draconum vinum eorum, et furor aspidum insanabilis [Deut. XXXII].
15 Et addidit alterum servum mittere. Illi autem hunc quoque caedentes et afficientes contumelia, dimiserunt inanem. Servus alter David prophetam regemque significat. Qui post Moysen missus est, ut colonos vineae post edicta legalia psalmodiae modulatione, et dulcedine citharae, ad exercitium boni operis excitaret. Nam et ipse David quo cor populi ad superna suspenderet, inter ritus carnalium victimarum, laudes Domini continuas suavi melodia decantari constituit. Sed et hunc affectum contumelia, dimiserunt inanem.
16 Dicentes enim: Quae nobis pars in David, aut quae haereditas in filio Isai [III Reg. XII]? Regnum simul David ignobili stirpe et religionem impietate mutarunt. Attamen ille pro hac vinea, quae, de Aegypto translata Palestinae montes sua umbra protexit ne funditus exterminetur exorat. Domine Deus virtutum, convertere nunc, respice de coelo, et vide, et visita vineam istam, et dirige eam quam plantavit dextera tua. [Psal. LXXIX]. Ubi pariter exponit qui sit homo ille qui hanc vineam plantavit, Dominus scilicet Deus virtutum.
17 Et addidit tertium mittere, qui et illum vulnerantes eiecerunt. Tertium servum, prophetarum chorum intellige, qui continuis attestationibus populum convenerint, et quae huic vineae ventura imminerent mala praedixerint. Sed quem prophetarum non sunt persecuti? et occiderunt eos qui praenuntiabant de adventu iusti [Act. VII]. Et hi autem multa de huius vineae sterilitate dixerunt, sed unius Ieremiae planctum ponere sufficiat.
18 Ego autem, inquit, plantavi te vineam electam, omne semen verum. Quomodo ergo conversa es in pravum, vinea aliena [Ierem. II]? Pro cuius vineae tuitione, ne videlicet in ea sive pro ea fragilis et infirmae citoque periturae suavitatis olus nasceretur, Naboth Iezraheliten non modo vulneratum, verum etiam legimus exstinctum.
19 Cuius et si nullum propheticum dictum accipimus, tamen propheticum factum, quia multos pro hac vinea futuros martyres proprio sanguine prophetavit. His sane tribus servorum gradibus omnium sub lege doctorum figuram posse comprehendi, Dominus alibi manifeste prodit, dicens: Quoniam necesse est impleri omnia quae scripta sunt in lege Moysi, et prophetis, et psalmis de me [Luc. XXIV].
20 Dixit autem Dominus vineae: Quid faciam? mittam filium meum dilectum. Forsitan cum hunc viderint verebuntur. Quod Dominus vineae dubitative et non deliberativo modo loqui dicitur, non de ignorantia venit. Quid enim nesciat Dominus vineae qui hoc loco Deus Pater intelligitur? Sed semper ambigere dicitur Deus, ut libera voluntas homini reservetur.
21 Quem cum vidissent coloni, cogitaverunt inter se dicentes: Hic est haeres, occidamus illum ut nostra fiat haereditas. Manifestissime Dominus probat Iudaeorum principes non per ignorantiam, sed per invidentiam crucifixisse Filium Dei. Intellexerunt enim hunc esse cui dictum est: Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam [Psal. II]. Et propterea quasi sibi consulentes aiebant: Ecce mundus totus post eum abit, et si dimittimus eum sic, omnes credent in eum [Ioan. XII]. Haereditas ergo filii Ecclesia est cunctis ei data de gentibus, quam non moriens illi Pater reliquit, sed ipse sua morte mirabiliter acquisivit, quia resurgendo possedit.
22 Hanc autem occiso eo mali coloni praeripere moliebantur, cum crucifigentes eum Iudaei fidem quae per eum est exstinguere, et suam magis quae ex lege est iustitiam praeferre, ac gentibus imbuendis conabantur inserere.
23 Et eiectum illum extra vineam occiderunt. Extra vineam haeres vineae trucidatur, quia Iesus ut sanctificaret per suum sanguinem populum, extra portam passus est. Sive eiectus extra vineam et occisus est, quia prius ab incredulorum corde repulsus, ac deinde cruci addictus est. In cuius figuram Moyses altare holocausti in quo victimarum sanguis funderetur, non intra tabernaculum, sed ad ostium posuit, mystice docens quia et dominicae crucis altare extra Ierosolymorum portam ponendum, et ipse vera Patris hostia Christus, a domo Iudaeorum quam sanctificaturus adierat, non intimo corde recipiendus, sed foris esset suo cruore tingendus.
24 Quod vero secundum Marcum mutato ordine dicitur: Et apprehendentes eum occiderunt, et eiecerunt extra vineam [Marc. XII], notat eos pertinaciae, qui nec crucifixo et resuscitato a mortuis Domino praedicantibus apostolis credere voluerunt, sed quasi cadaver vile proiecerunt. Quia, quantum in se erat, a suis eum finibus excludentes, gentibus suscipiendum dederunt.
25 Quid ergo faciet illis dominus vineae? Veniet et perdet colonos istos et dabit vineam aliis. Quo audito, dixerunt illi: Absit. Contradixerunt sententiae Domini quia contra suam perfidiam esse cognoverunt. Intelligebant enim parabolam non merito sanctitatis ad capienda mysterii verba iam parati, sed malitiae flammis ad agenda quae dicebantur accensi, atque ideo quae in mente habuerant, quamvis in parabolis dicta, quasi iam olim meditata cognoscere parati. Negantibus ergo Iudaeis iustum fore scientiam divinae legis quam ipsi spernebant ad gentes transferri, quid Salvator respondeat intuere.
26 Ille autem aspiciens eos ait: Quid est ergo hoc quod scriptum est: Lapidem quem reprobaverunt aedificantes hic, factus est in caput anguli? Quomodo, inquit, implebitur haec prophetia, quae lapidem ab aedificantibus reprobatum, in caput anguli dicit esse ponendum, nisi quia Christus a vobis reprobatus et occisus, credituris est gentibus praedicandus?
27 ut quasi lapis angularis duos condens in semetipsum, ex utroque populo unam sibi fidelium civitatem, unum templum aedificet. Eosdem enim Synagogae magistros, quos supra colonos dixerat, nunc aedificantes appellat, quia qui subditam sibi plebem ad ferendos vitae fructus quasi vineam excolere, ipsi hanc Deo inhabitatore dignam quasi domum construere et ornare iubebantur. Unde et Apostolus fidelibus scribens ait: Dei agricultura, Dei aedificatio estis [I Cor. III]. Sed qui vineae Dei fructum negare quasi agricolae mali, iidem quasi mali caementarii domui Dei lapidem pretiosum electum, qui vel in fundamentis vel in angulo ponendus erat subtrahere, hoc est fidem Christi auditoribus suis conabantur eripere.
28 Sed illis licet nolentibus, idem lapis caput anguli firmavit, quia de utroque populo quotquot ipse voluit sua fide coniunxit.
29 Omnis qui ceciderit supra illum lapidem conquassabitur. Supra quem autem ceciderit, comminuet illum. Aliud est offendere Christum per mala opera, aliud negare per impietatem. Qui peccator est et tamen illi credit, cadit quidem super lapidem et conquassatur, sed non omnino comminuitur, reservatur enim per sapientiam ad salutem.
30 Supra quem vero ille ceciderit, hoc est cui lapis ipse irruerit, et qui Christum penitus negarit, comminuet eum, ut ne testa quidem remaneat in qua hauriatur aquae pusillum. Sive de iis dicit quod cadunt super eum, qui illum modo contemnunt vel iniuriis afficiunt. Ideo nondum penitus intereunt, sed tamen conquassantur, ut non recti ambulent.
31 Supra quos autem cadit, veniet illis desuper in iudicio cum poena perditionis. Ideo dixit comminuet eos, ut sint impii tanquam pulvis quem proiicit ventus a facie terrae [Psal. I].
32 Et quaerebant principes sacerdotum et scribae mittere in illum manus illa hora, et timuerunt populum. Cognoverunt enim quod ad ipsos dixerit similitudinem istam. Principes sacerdotum et scribae quasi mentientem contra se Dominum quaerebant interficere, sed hoc idem quaerendo docebant vera esse quae dicebat. Ipse quippe est haeres, cuius iniustam necem aiebat esse vindicandam; illi nequam coloni, qui ab occidendo Dei Filio ad modicum quidem timore humano retardari donec veniret hora eius, nunquam vero divino amore potuere cohiberi.
33 Morali sane intellectu, cuique fidelium cum mysterium baptismi quod exerceat operando committitur, quasi vinea quam excolat locatur. Mittitur servus unus, alter et tertius, qui de fructu accipiant, cum lex, psalmodia, prophetia, quarum monitionem bene agendo sequatur, legitur. Sed missus servus contumeliis affectus vel caesus eiicitur, cum sermo auditus vel contemnitur, vel, quod peius est, etiam blasphematur.
34 Missum insuper haeredem quantum in se est occidit, qui et Filium Dei conculcaverit, et Spiritui gratiae quo sanctificatus est, contumeliam fecerit. Perdito malo cultore, vinea dabitur alteri, cum dono gratiae quod superbus sprevit humilis quisque ditabitur. Sed et hoc quod principes sacerdotum et scribae manum mittere quaerentes in Iesum terrore populi retinentur, quotidie geritur in Ecclesia, cum quilibet solo de nomine frater eam quam non diligit ecclesiasticae fidei ac pacis unitatem, propter cohabitantium fratrum bonorum multitudinem, vel erubescit, vel timet, impugnare. Qui tamen sicut de stultissima avium struthione Dominus ait, cum tempus fuerit, in altum alas eriget, quia persequendo Ecclesiam, quasi Dominum cruci addicere et ostentui gaudebit habere.
35 Et observantes miserunt insidiatores, qui se iustos simularent, ut caperent eum in sermone, et traderent illum principatui et potestati praesidis. Quaerentes Dominum comprehendere principes sacerdotum et scribae, timuerunt populum, atque ideo quod per se non poterant, praesidis manibus efficere tentabant, ut velut ipsi a morte eius viderentur immunes.
36 Nuper enim sub Caesare Augusto Iudaea subiecta Romanis, quando in toto orbe est celebrata descriptio, stipendiaria facta fuerat, et erat in populo magna seditio, dicentibus aliis pro securitate et quiete, qua Romani pro omnibus militarent, debere tributa persolvi, Pharisaeis vero qui sibi applaudebant iustitiam, e contrario nitentibus, non debere populum Dei qui decimas solveret, et primitiva daret, et caetera quae in lege scripta sunt, humanis legibus subiacere.
37 Cuius seditionis adeo fomes invaluit, ut post Domini passionem insistentibus sibi Romanis, patriam, gentem, et regnum, nobile illud cum sua religione templum, imo ipsam lucem perdere quam tributa pendere maluerint.
38 Et interrogaverunt illum dicentes: Magister, scimus quia recte dicis et doces, et non accipis personam, sed in veritate viam Dei doces. Licet nobis dare tributum Caesari, an non? Blanda et fraudulenta interrogatio illuc provocat respondentem, ut magis Deum quam Caesarem timeat, et dicat non debere tributa solvi, ut statim audientes ministri praesidis qui iuxta alios evangelistas adfuisse leguntur, seditionis contra Romanos principem teneant.
39 Considerans autem dolum illorum, dixit ad eos: Quid me tentatis? ostendite mihi denarium, cuius habet imaginem et inscriptionem. Sapientia semper sapienter agit, ut suis potissimum tentatores sermonibus confutentur. Ostendite mihi, inquit, denarium. Hoc est genus nummi quod pro decem nummis imputabatur, et habebat imaginem Caesaris.
40 Qui autem putant interrogationem Salvatoris ignorantiam esse, et non dispensationem, discant ex praesenti loco quod utique potuerit scire Iesus, cuius imago esset in nummo. Sed interrogat, ut ad sermonem eorum competenter respondeat.
41 Respondentes dixerunt: Caesaris. Et ait illis: Reddite ergo quae Caesaris sunt Caesari, et quae Dei sunt Deo. Caesarem non putemus Augustum, sed Tiberium significari privignum eius, qui in loco successerat vitrici, sub quo et passus est Dominus. Omnes autem reges romani a primo Caio Caesare qui imperium arripuerat, Caesares appellati sunt.
42 Porro quod ait: Reddite quae sunt Caesaris Caesari, nummum, tributum, et pecuniam, et quae sunt Dei Deo, decimas, primitias, oblationes, ac victimas sentiamus. Quomodo et ipse reddit tributa pro se et Petro, et Deo reddit quae Dei sunt, Patris faciens voluntatem. Aliter: Reddite quae Caesaris sunt Caesari, et quae Dei sunt Deo; quemadmodum Caesar a vobis exigit impressionem imaginis suae, sic et Deus, ut quemadmodum illi redditur nummus, sic Deo anima lumine vultu eius illustrata atque signata.
43 Unde Psalmista: Signatum est, inquit, in nobis lumen vultus tui, Domine [Psal. IV]. Hoc quippe lumen est totum hominis, et verum bonum, quod non oculis sed mente conspicitur. Signatum autem dixit in nobis, tanquam denarius signatur regis imagine. Homo enim factus est ad imaginem et similitudinem Dei, quam peccando corrupit.
44 Bonum ergo eius est verum atque aeternum, si renascendo signetur.
45 Et non potuerunt verbum eius reprehendere coram plebe, et mirati in responsis eius tacuerunt. Qui credere debuerant ad tantam sapientiam, mirati sunt quod calliditas eorum insidiandi non invenisset locum.
46 Accesserunt autem quidam Sadducaeorum qui negant esse resurrectionem. Duae erant haereses in Iudaeis, una Pharisaeorum et altera Sadducaeorum. Pharisaei traditionum et observationum, quas illi deuterosis vocant, iustitiam praeferebant. Unde et divisi vocabantur a populo. Sadducaei autem, qui interpretantur iusti, et ipsi vindicabant sibi quod non erant.
47 Prioribus et corporis et animae resurrectionem credentibus, confitentibusque angelos et spiritus, sequentes, iuxta Acta apostolorum, omnia denegabant.
48 Et interrogaverunt eum dicentes: Magister, Moyses scripsit nobis, si frater alicuius mortuus fuerit habens uxorem, et hic sine filiis fuerit, ut accipiat eam frater eius uxorem, et suscitet semen fratri suo. Vide distantiam litterae et spiritus. Iuxta litteram nubere cogitur in vita, ut defuncti semen excitet frater, spiritus autem magister est castitatis.
49 Septem ergo fratres erant, et primus accepit uxorem, et mortuus est sine filiis. Et sequens accepit illam, et ipse mortuus est sine filio. Et tertius accepit illam. Similiter et omnes septem, et non reliquerunt semen, et mortui sunt. Novissima omnium mortua est et mulier. Qui resurrectionem corporum non credebant, animam iudicantes interire cum corporibus, recte istiusmodi fingunt fabulam, quae deliramenti arguat eos qui resurrectionem asserant mortuorum.
50 Potest autem fieri ut vere in gente eorum aliquando hoc acciderit.
51 In resurrectione ergo cuius eorum erit uxor? siquidem septem habuerunt eam uxorem. Turpitudinem fabulae opponunt, ut resurrectionis denegent veritatem. Verum mystice septem hi fratres sine filiis defuncti reprobis quibusque congruunt, qui per totam huius saeculi vitam, quae septem diebus volvitur, a bonis operibus steriles existunt.
52 Quibus viritim morte misera praereptis, ad ultimum et ipsa mundana conversatio, quam illi sine vitali opere transegerant, quasi uxor infecunda transibit.
53 Et ait illis Iesus: Filii saeculi huius nubunt, et traduntur ad nuptias. Cum Dominus dicat: Nolite dare sanctum canibus, neque mittatis margaritas vestras ante porcos [Matth. VII], quod ipse quaedam vel hic de gloria resurrectionis, vel alibi de dispensationis aut etiam divinitatis suae mysterio dixisse invenitur, quae multi qui aderant vel resistendo vel contemnendo non acceperunt, non putandus est sanctum dedisse canibus, aut margaritas misisse ante porcos. Non enim eis dedit qui capere non poterant, quos propter aliorum immunditiam, negligi non oportebat. Etenim cum tentatores interrogabant, respondebatque illis ita ut quid contradicerent non haberent, quamvis venenis suis contabescerent potius quam illius cibo saturarentur, alii tamen qui poterant capere, ex illorum occasione multa utiliter audiebant.
54 Illi autem qui digni habebuntur saeculo illo et resurrectione ex mortuis, neque nubent, neque ducent uxores. Non ita intelligendum est, quasi digni tantum vel resurrecturi, vel sine nuptiis futuri sint, indigni autem, id est, peccatores, vel minime resurrecturi, vel ad nuptias resurrecturi sint credendi; sed ita potius sentiendum, quod omnes et resurrecturi, et absque nuptiis sint in saeculo illo mansuri.
55 Dominus autem Salvator ut ad gloriam resurrectionis animos excitaret inquirendam, de electis solummodo voluerit facere sermonem. Si autem in resurrectione neque nubunt neque ducunt uxores, resurgunt ergo corpora quae possunt nubere et ducere uxores, hoc est feminarum et virorum certis discreta membra speciebus, sed nulla concumbendi voluptate vel necessitate mancipata.
56 Nemo quippe dicit de lapide et arbore, et his rebus quae non habent membra genitalia, quod non nubant neque ducant uxores, sed de his qui cum possunt nubere, tamen alia ratione non nubunt.
57 Neque enim ultra mori poterunt. Quia connubia propter filios. Filii propter successionem. Successio propter mortem. Ubi ergo mors non est, neque connubia.
58 Aequales enim angelis sunt, et filii sunt Dei, cum sint filii resurrectionis. Aequales angelis et filii sunt Dei, qui, gloria resurrectionis innovati, sine ullo mortis metu, sine ulla labe corruptionis, sine ullo terreni status actu, perpetua Dei visione fruuntur, ad quam necesse est angelicae dignitatis aequalitatem quisquis tunc ascendere desiderat, nunc minimis fratribus condescendat.
59 Quia vero resurgant mortui, et Moyses ostendit secus rubum, sicut dicit Dominum Deum Abraham, et Deum Isaac, et Deum Iacob. Ad comprobandam resurrectionis veritatem multo aliis manifestioribus exemplis uti potuit, e quibus est illud: Suscitabuntur mortui, et resurgent qui in sepulcris sunt. Quaeritur itaque, quid sibi voluerit Dominus hoc proferre testimonium, quod videtur ambiguum vel non satis ad resurrectionis pertinet veritatem.
60 Sed Sadducaei quinque tantum libros Moysi recipiebant, prophetarum vaticinia respuentes. Stultum ergo erat inde proferre testimonia, quorum auctoritatem non sequebantur. Porro ad aeternitatem animarum probandam, de Moyse ponit exemplum: Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Iacob [Exod. III]. Statimque infert
61 Deus autem non est mortuorum, sed vivorum. Ut eum probaverit animas permanere post mortem, quod illi inter caetera negabant (neque enim poterat fieri ut eorum esset Deus qui nequaquam subsisterent) consequenter introduceretur et corporum resurrectio, quae cum animabus bona malave gesserunt.
62 Omnes enim vivunt ei. Omnes videlicet illi quorum Dominus est Deus. Vivunt ei, vita utique vera, qua iusti vivunt etiam quando corpore moriuntur. De qua alibi Dominus ait: Qui credit in me, etiam si mortuus fuerit vivet [Ioan. XI]. Crede ergo, et si mortuus fueris vives. Si autem non credis, et cum vivis mortuus es.
63 Vidua enim quae in deliciis est, vivens mortua est [I Tim. V].
64 Respondentes autem quidam scribarum dixerunt: Magister bene dixisti. Et amplius non audebant eum quidquam interrogare. Principes sacerdotum, Sadducaei, et scribae quaerentes occasionem calumniae, et verbum aliquod invenire quod pateret insidiis, quia in sermonibus confutati sunt, ultra non interrogant, sed apertissime comprehensum Romanae tradunt potestati. Ex quo intelligimus venena invidiae posse quidem superari, sed difficile conquiescere.
65 Dixit autem ad illos: Quomodo dicunt Christum Filium David esse, et ipse David dicit in libro Psalmorum: Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum? David ergo Dominum illum vocat, et quomodo filius est? Interrogatio Iesu nobis proficit usque hodie contra Iudaeos.
66 Et hi enim qui confitentur Christum esse venturum, hominem simplicem et sanctum virum asserunt de genere David. Interrogemus ergo eos docti a Domino, si simplex homo est, et tantum filius David, quomodo David vocet eum Dominum suum? Non autem reprehenduntur, quia David filium dicunt, sed quia Dei Filium non credunt. Siquidem ipse et Dominus David est, Deus ante tempora manendo, et filius David apparuit homo in temporum fine nascendo.
67 Quod autem a Patre subiiciuntur inimici, non infirmitatem Filii, sed unitatem naturae qua in altero alter operatur significat. Nam et Filius subiicit inimicos Patri, quia Patrem clarificat supra terram.
68 Audiente autem omni populo, dixit discipulis suis: Attendite a scribis qui volunt ambulare in scholis, et amant salutationes in foro, et primas cathedras in synagogis, et primos discubitus in conviviis. Ambulare in stolis, cultioribus vestimentis indutos ad publicum procedere significat. In quo inter caetera dives ille qui epulabatur quotidie splendide, peccasse describitur [Luc. XVI]. Notandum autem quod non salutari in foro, non primos sedere vel discumbere vetat eos quibus hoc officii ordine competit, sed eos nimirum qui haec sive habita, seu certe non habita, indebite amant, a fidelibus quibusque quasi reprobos docet esse cavendos, animum, videlicet, non gradum, iusta districtione redarguens, quamvis et hoc culpa non careat, si iidem in foro litibus interesse, qui in cathedra Moysi Synagogae magistri desiderant appellari.
69 Duplici sane ratione a vanae gloriae cupidis attendere iubemur, ne, scilicet, eorum vel simulatione seducamur, aestimantes bona esse quae faciunt, vel aemulatione inflammemur, frustra gaudentes in bonis laudari quae simulant.
70 Qui devorant domos viduarum, simulantes longam orationem, hi accipient damnationem maiorem. Non tantum ait Accipient damnationem, sed adiunxit maiorem, ut insinuet etiam illos qui in angulis stantes orant, ut videantur ab hominibus [Matth. VI], damnationem mereri; sed eos qui haec prolixius, quasi religiosiores agendo, non solum laudes ab hominibus, sed et pecunias quaerunt, prolixiori damnatione plectendos.
71 Sunt enim qui se iustos et magni apud Deum meriti simulantes, ab infirmis quibuslibet et peccatorum suorum conscientia turbatis, quasi patroni pro eis in iudicio futuri pecunias accipere non dubitant. Et cum porrecta manus pauperi, preces iuvare soleat, illi ob hoc, maxime in precibus, ut pauperi nummum tollant, pernoctant.
72 Quibus illa Iudae maledictio non immerito congruit. Cum iudicatur, exeat condemnatus, et oratio eius fiat in peccatum [Psal. CVIII]. Condemnatus quippe cum iudicatur exit, et orationem suam in peccatum recipit, qui magnae nunc aestimationis apud homines habitus, in divino nunc examine, non solum non pro aliis se intervenire, sed nec sua sibi merita sufficere posse deprehendit, imo ipsarum quibus humanum iudicium fefellit, precum inter crimina poenas luit.
Beda Venerabilis HOME

csg85.391

Beda, In Lucae Evang. Expositio, 5, XIX. <<<     >>> XXI.
monumenta.ch > Beda Venerabilis > 20

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik