Beda Venerabilis, In Lucae Evangelium Expositio, 5, CAPUT XVIII.
1 | Dicebat autem et parabolam ad illos, quoniam oportet semper orare, et non deficere. Dicit et Apostolus: Semper gaudete, sine intermissione orate. Quis autem potest ita semper orare, et sine defectu vel intermissione precibus insistere, ut nec alimentum sumendi, aut dormiendi tempus habeat? Aut ergo dicendum est eum semper orare, et non deficere, qui canonicis horis quotidie iuxta ritum Ecclesiasticae traditionis psalmodiis precibusque consuetis Dominum laudare et rogare non desistit, et hoc esse quod Psalmista dicebat: Benedicam Dominum in omni tempore, semper laus eius in ore meo [Psal. XXXIII]. Aut certe omnia, quae iustus secundum Deum gerit et dicit, ad orationem esse reputanda. |
2 | Quia enim iustus sine intermissione quae iusta sunt agit, per hoc sine intermissione iustus orabit, nec unquam ab oratione cessabit, nisi iustus esse desistat. |
3 | Iudex quidam erat in quadam civitate, qui Deum non timebat, et hominem non reverebatur. Vidua autem quaedam erat in civitate illa, et veniebat ad eum, dicens: Vindica me de adversario meo, et nolebat per multum tempus. Post haec autem dixit intra se: Et si Deum non timeo, nec hominem revereor, tamen quia molesta est mihi haec vidua, vindicabo illam, ne in novissimo veniens, suggillet me. |
4 | Parabolas Dominus aut secundum similitudinem aliquam ponit, sicut de homine, qui habebat duos filios, maiorem in agro sibi propinquantem, minorem autem in longinquo luxuriantem, aut ex ipsa dissimilitudine aliquid probat, veluti est illud: Quod si fenum agri, quod hodie est et cras in clibanum mihitur, Deus sic vestit, quanto magis vos modicae fidei [Matth. VI]. Itaque illud superius genus, his verbis adiungi potest: Sicut illud, ita et illud. |
5 | Hoc autem posterius, his verbis: Si illud, quanto magis illud? Aut, si illud, quanto minus illud? Sed alicubi obscure, alicubi aperte ista ponuntur. Hic ergo iniquus iudex non ex similitudine, sed ex dissimilitudine adhibitus est. Non enim ullo modo ille iniustus iudex personam Dei allegorice sustinet, sed tamen quantum Deus, qui bonus et iustus est, curet deprecantes se, hinc coniici Dominus voluit, quod nec iniustus homo eos, qui illum assiduis precibus tundunt, vel propter taedium devitandum potest contemnere. |
6 | Nam hoc est quod ait: Ne veniens suggillet me. Ipsa vero vidua potest habere similitudinem Ecclesiae, quod desolata videtur, donec veniat Dominus, qui tamen in secreto etiam nunc curam eius gerit. |
7 | Ait autem Dominus: Audite, quid iudex iniquitatis dicit. Deus autem non faciet vindictam electorum suorum clamantium ad se die ac nocte? et patientiam habebit in illis? Dico vobis, quia cito faciet vindictam illorum? Si quem movet cur electi Dei se vindicari deprecentur, quod etiam in Apocalypsi Ioannis de martyribus dicitur, cum apertissime moneamur ut pro nostris inimicis et persecutoribus oremus, intelligendum est eam vindictam esse iustorum, ut omnes mali pereant. |
8 | Pereunt autem duobus modis, aut conversatione ad iustitiam, aut amissa per supplicium potestate, qua nunc adversus bonos, quandiu hoc ipsum bonis expedit, vel temporaliter aliquid valent. Quem finem iusti, cum venire desiderant, quamvis pro inimicis suis orent, tamen non absurde vindictam desiderare dicuntur. |
9 | Verumtamen Filius hominis veniens, putas inveniet fidem in terra? Quamvis omnipotens Conditor semper electos suos ad se clamantes sit vindicare paratus, in die tamen iudicii, quod trementi est corde retinendum, cum idem Conditor in forma Filii hominis apparuerit, tanta erit raritas electorum, ut non tam ob clamorem fidelium iniuste damnatorum, quam ob eorum torporem iuste damnatorum totius iam mundi sit acceleranda ruina. |
10 | Quod autem Dominus quasi dubitative dicit: Putas, inveniet fidem? non dubitat, sed arguit. Verbo quippe dubitationis increpatur infidelitas, non opinatur divinitas. Nam et nos aliquando de rebus, quas certas habemus, increpative verbum dubitationis ponimus, cum corde non dubitemus. Velut si indigneris servo tuo, et dicas: Contemnis me, considera forsitan, dominus tuus sum. |
11 | Et Apostolus ad quosdam contemptores suos: Puto autem (inquit) et ego spiritum Dei habeo [I Cor. VII]. Qui dicit, puto, dubitare videtur. Sed ille increpabat, non dubitabat. Ita ergo et Dominus scit quidem omnia, per quem facta sunt omnia, et tamen dubitando increpat infidelium corda. |
12 | Dixit autem et ad quosdam qui in se confidebant tanquam iusti, et aspernabantur caeteros, parabolam istam. Quia parabolam Dominus, qua semper orare et non deficere docebat, ita conclusit, ut diceret, veniente iudice, difficile fidem in terra reperiendam, ne quis sibi forte de supervacua fide, cognitione, vel etiam confessione blandiretur, mox altera iuncta parabola diligentius ostendit a Deo, fidei non verba examinanda, sed opera. |
13 | Inter quae nimirum opera maxime regnat humilitas. Unde et supra, cum fidem grano sinapis minuto quidem, sed ex contritione flagranti compararet, quasi exponendo subiunxit: Cum feceritis omnia quae praecepta sunt vobis, dicite: Servi inutiles sumus [Luc. XVII]. Cui contra superbi, cum nequaquam omnia, sed modicum quid eorum quae praecepta sunt faciant, non solum mox de sua iustitia praesumunt, sed et infirmos quosque despiciunt, atque ideo, quasi fide vacui, cum oraverint, non exaudiuntur. |
14 | Duo homines ascenderunt in templum, ut orarent. Unus Pharisaeus et alter Publicanus. Publicanus humiliter orans, ad illa praefatae viduae, hoc est, Ecclesiae membra pertinet, de quibus supra dicitur: Deus autem non faciet vindictam electorum suorum clamantium ad se? Pharisaeus autem merita iactans ad ea de quibus terribilis in conclusione sententia subditur: Verumtamen Filius hominis veniens, putas inveniet fidem in terra? |
15 | Pharisaeus stans, haec apud se orabat: Deus, gratias ago tibi, quia non sum sicut caeteri hominum, raptores, iniusti, adulteri, velut etiam hic publicanus. Quatuor sunt species, quibus omnis tumor arrogantium demonstratur, cum bonum aut a semetipsis habere se aestimant, aut si sibi datum desuper credunt, pro suis se hoc accepisse meritis putant, aut certe cum iactant se habere, quod non habent, aut, despectis caeteris, singulariter videri appetunt habere quod habent. |
16 | Qua Pharisaeus istae iactantiae peste laborasse deprehenditur, qui idcirco de templo absque iustificatione descendit, quia bonorum operum merita sibi, quasi singulariter tribuens, oranti publicano se praetulit. |
17 | Ieiuno bis in Sabbato, decimas do omnium quae possideo. Ezechiel propheta de ostensis sibi coeli animalibus scribit. Et totum corpus plenum oculis, in circuitu ipsorum quatuor. Corpora quippe animalium idcirco plena oculis describuntur, quia sanctorum actio ab omni parte circumspecta est, bona desiderabiliter providens, mala solerter cavens. |
18 | Sed nos saepe, dum aliis rebus intendimus, fit ut alia negligamus. Et ubi negligimus, ibi procul dubio oculum non habemus. Nam ecce Pharisaeus ad exhibendam abstinentiam, ad impendendam misericordiam, ad referendas Deo gratias oculum habuerat, sed ad humilitatis custodiam non habebat. Et quid prodest quod contra hostium insidias pene tota civitas caute custoditur, si unum foramen apertum relinquitur, unde ab hostibus intretur. |
19 | Et publicanus a longe stans nolebat nec oculos ad coelum levare, sed percutiebat pectus suum, dicens: Deus, propitius esto mihi peccatori. Dico vobis, descendit hic iustificatus in domum suam ab illo. Quantam veniae fiduciam digne poenitentibus praebet, quod publicanus, qui reatum suae nequitiae perfecte cognovit, flevit, confessus est, et si iniustus ad templum venit, iustificatus a templo rediit. |
20 | Typice autem Pharisaeus Iudaeorum est populus, qui ex iustificationibus legis extollit merita sua. Publicanus vero gentilis est, qui longe a Deo positus confitetur peccata sua. Quorum unus superbiendo recessit humiliatus, alter lamentando appropinquare meruit exaltatus. |
21 | Quia omnis qui se exaltat humiliabitur, et qui se humiliat exaltabitur. Et de utroque populo praefato, et de omni superbo vel humili recte potest intelligi, sicut et illud quod alibi legimus: Ante ruinam exaltatur cor, et ante gloriam humiliatur [Prov. XVI]. Quapropter et de verbis elati Pharisaei, quibus humiliari meruit, possumus ex diverso formam humilitatis, qua sublimemur, assumere, ut sicut ille consideratis et peiorum vitiis, et suis virtutibus, est elatus ad ruinam, ita nos non nostra solum pigritia, sed et meliorum virtutibus inspectis, humiliemur ad gloriam, quatenus unusquisque nostrum haec apud se supplex ac submissus obsecret: Deus omnipotens, miserere supplici tuo, quia non sum sicut innumeri servi tui, contemptu saeculi sublimes, iustitiae merito gloriosi, castitatis laude angelici, velut etiam multi illorum qui post flagitia publica poenitendo tibi meruerunt esse devoti. |
22 | Qui etiam, si quid boni, tua gratia largiente, fecero, quo fine hoc faciam, quave a te districtione pensetur, ignoro. |
23 | Afferebant autem ad illum et infantes, ut eos tangeret. Quod cum viderunt discipuli, increpabant illos. Et haec humilitatis magisterio lectio plena micat, quae videlicet innocentes ac simplices ad Domini gratiam pertingere posse demonstrat. Increpabant autem offerentes discipuli, non quia nollent infantibus Salvatoris et manu et voce benedici, sed quod necdum habentes plenissimam fidem, putarent eum, in similitudinem hominum, offerentium importunitate lassari. |
24 | Iesus autem, convocans illos, dixit: Sinite pueros venire ad me, et nolite eos vetare. Talium est enim regnum Dei. Significanter dixit talium, non istorum, ut ostenderet non aetatem regnare, sed mores, et his qui similem haberent innocentiam et simplicitatem praemium repromitti. Apostolo quoque in eamdem sententiam congruente: Fratres, nolite pueri fieri sensibus, sed malitia parvuli estote. |
25 | Sensu autem, ut perfecti sitis. |
26 | Amen dico vobis, quicunque non acceperit regnum Dei sicut puer, non intrabit in illud. Sicut puer non perseverat in iracundia, non laesus meminit, non videns pulchram mulierem delectatur, non aliud cogitat, aliud loquitur, sic et vos, nisi talem habueritis innocentiam, et animi puritatem, regnum coelorum non poteritis intrare. |
27 | Aliter: Regnum Dei, id est doctrinam Evangelii, sicut puer accipere iubemur, quia puer in discendo neque contradicit doctoribus, neque rationes et verba componit, adversum eos resistens, sed fideliter suscipit quod docetur, et cum metu obtemperat et quiescit. |
28 | Et interrogavit eum quidam princeps, dicens: Magister bone, quid faciens vitam aeternam possidebo? Audierat credo iste princeps a Domino tantum eos qui puerum velint esse similes regnum Dei intraturos, atque ideo tractatus certioris sollicitus poscit sibi non parabolatim, sed palam quibus operum meritis vitam aeternam consequatur exponi. |
29 | Dixit autem ei Iesus: Quid me dicis bonum? nemo bonus, nisi solus Deus. Quia magistrum vocaverat bonum, et non Deum, vel Dei Filium confessus erat, discit quemvis sanctum hominem comparatione Dei non esse bonum. De quo dicitur: Confitemini Domino, quoniam bonus [Psal. CVI]. Solus autem Deus bonus, non Pater solus intelligendus est, sed et Filius, qui dicit: Ego sum Pastor bonus. |
30 | Sed et Spiriritus sanctus, quia Pater de coelo dabit Spiritum bonum petentibus se [Luc. XI]. Id est, ipsa una et individua trinitas, Pater, Filius, et Spiritus sanctus, solus et unus Deus bonus est. Non igitur Dominus se bonum negat, sed esse Deum significat. Non se magistrum bonum non esse, sed magistrum absque Deo, nullum bonum esse testatur. |
31 | Mandata nosti: Non occides, non moechaberis, non furtum facies, non falsum testimonium dices. Honora patrem tuum et matrem. Haec est puerilis innocentiae castitas, quae nobis imitanda proponitur, si regnum Dei volumus ingredi. Notandum sane quia, iustitia legis suo tempore custodita, non solum bona terrae sed et vitam confert aeternam. |
32 | Qui ait: Haec omnia custodivi a iuventute mea. Quo audito, Iesus ait ei: Adhuc unum tibi deest. Non est putandus hic princeps cum legis se mandata custodisse dicebat, esse mentitus, sed simpliciter ut vixerit, esse confessus. Quia si mendacii noxa reus teneretur, nequaquam Marcus evangelista de illo scribens adiiceret: Iesus autem intuitus eum, dilexit eum, et dixit illi: Unum tibi deest: Vade, et quaecunque habes, vende [Marc. X], et caetera. Diligit enim Dominus eos qui legis mandata, quamvis minora custodiunt, sed nihilominus quod in lege minus fuerat iis qui perfecti esse desiderant ostendit. |
33 | Omnia quaecunque habes, vende, et da pauperibus, et habebis thesaurum in coelo, et veni, sequere me. Quicunque perfectus esse voluerit, debet vendere sicut Ananias fecit et Sapphira, sed totum vendere; et cum vendiderit, dare omne pauperibus, et sic sibi praeparare thesaurum in regno coelorum. Nec hoc ad perfectionem sufficit, nisi post contemptas divitias Salvatorem sequatur, id est, relictis malis faciat bona. |
34 | Facilius enim sacculus contemnitur, quam voluntas. Multi divitias relinquentes Dominum non sequuntur. Sequitur autem Dominum, qui imitator eius est, et per vestigia illius graditur. Qui enim dicit se in Christo credere, debet quomodo ille ambulavit, et ipse ambulare. |
35 | His ille auditis, contristatus est, quia dives erat valde. Haec est saeculi tristitia, quae mortem operatur. Hae divitiae fallaces, quae spinarum instar sementem suffocavere dominicam. |
36 | Videns autem illum Iesus tristem factum, dixit: Quam difficile qui pecunias habent in regnum Dei intrabunt! Claret quidem quia qui hic multiplicandis divitiis incumbunt, alterius vitae gaudia quaerere contemnunt, sed inter pecunias habere, et pecunias amare, nonnulla distantia est. Multi enim habentes non amant. Multi non habentes amant. Item alii et habent, et amant, alii nec habere nec amare se divitias saeculi gaudent, quorum tutior status est, cum Apostolo dicentium: Nobis mundus crucifixus est, et nos mundo [Galat. VI]. Unde et Salomon non ait, Qui habet, sed qui amat divitias, fructus non capiet ex eis [Eccle. V]. Et ipse Dominus secundum Marcum, obstupescentibus in verbis huiusce sententiae discipulis, exponendo subiunxit: Filioli, quam difficile est confidentes in pecuniis, regnum Dei introire [Marc. X]! Et notandum quod non ait Impossibile, sed Difficile, hoc est, maximi laboris esse pecunias habentes, vel in pecuniis confidentes, exutis philargyriae retinaculis, aulam regni coelestis intrare. |
37 | Facilius est enim camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum Dei. Si facilius est camelum ingentibus membris enormem, angustum foramen acus penetrare, quam divitem intrare in regnum Dei, nullus ergo dives intrabit in regnum Dei. Et quomodo vel in Evangelio Matthaeus, Zacchaeus, et Ioseph, vel in Veteri Testamento quam plurimi divites Dei intraverunt in regnum? |
38 | nisi forte quia divitias vel pro nihilo habere, vel ex toto relinquere, Domino inspirante, didicerunt? Nunquid enim David in regni divitiis confidebat, qui et de semetipso canit: Quoniam unicus et pauper sum ego [Ps. XXIV]. Et alios hortatur: Divitiae si affluant, nolite cor apponere [Ps. LXI]? Credo non ausus dicere Nolite suscipere. Nunquid Abraham Domino substantiam praetulisse credibile est, pro quo unicum ferire non dubitavit haeredem? |
39 | Altiori autem sensu, facilius est Christum pati pro dilectoribus saeculi, quam dilectores saeculi ad Christum posse converti. Cameli enim nomine se intelligi voluit, quia sponte humiliatus, infirmitatis nostrae onera sustulit. In quo enim manifestius intelligitur quam in ipso quod scriptum est: Quanto magnus es, humilia te in omnibus [Eccli. III]? Per acum autem punctiones significat, per punctiones dolores in passione susceptos. |
40 | Foramen ergo acus dicit angustias, passiones. Qua scissa, nostrae quasi vestimenta naturae quodammodo resarcire, id est, recuperare dignatus est, quatenus post lapsum melius reformati, gaudeamus ad testimonium Apostoli, dicentis: Quicunque enim in Christo baptizati estis, Christum induistis [Galat. III]. |
41 | Et dixerunt qui audiebant: Et quis potest salvus fieri? Quo pertinet ista responsio, cum incomparabiliter maior sit turba pauperum, quae, divitibus perditis, potuerit salvari, nisi quia intellexerunt omnes qui divitias amant, etiamsi adipisci nequeant, in divitum numero deputari? |
42 | Ait illis: Quae impossibilia sunt apud homines, possibilia sunt apud Deum. Non ita accipiendum est, quod cupidi et superbi, qui nomine illius divitis significati sunt, in regnum coelorum sint intraturi cum suis cupiditatibus et superbia, sed possibile est Deo ut per verbum (sicut etiam factum esse et quotidie fieri videmus) a cupiditate temporalium ad charitatem aeternorum, et a perniciosa superbia ad humilitatem saluberrimam convertantur. |
43 | Ait autem Petrus: Ecce nos dimisimus omnia, et secuti sumus te. Grandis fiducia. Petrus piscator erat, dives non fuerat, cibos manu et arte quaerebat, et tamen loquitur confidenter, Dimisimus omnia. Et quia non sufficit tantum dimittere, iungit quod perfectum est: Et secuti sumus te. Fecimus quod iussisti, quid igitur nobis dabis praemii? |
44 | Qui dixit eis: Amen dico vobis, nemo est qui reliquit domum, aut parentes, aut fratres, aut uxorem, aut filios, propter regnum Dei, et non recipiat multo plura in hoc tempore, et in saeculo venturo vitam aeternam. Quidam ex occasione huiusce sententiae Iudaicam mille annorum fabulam post resurrectionem iustorum aedificant, quando omnia quae propter Deum dimisimus multiplici nobis sint fenore reddenda, insuper et vita aeterna donanda. |
45 | Nec vident inepti quod et si in caeteris digna sit repromissio, in uxoribus tamen iuxta alios evangelistas centenis appareat turpitudo; praesertim cum Dominus et in resurrectione nubendum non esse testetur, et iuxta evangelistam Marcum ea quae dimissa fuerint in hoc tempore cum persecutionibus accipienda confirmet: quas utique persecutiones, illi chiliastae, sicut et caetera contraria, mille annis suis incommodis abesse dogmatizant. Sensus igitur iste est. Qui propter regnum Dei acquirendum omnes affectus contempserit, omnes saeculi delicias luxusque calcaverit, multo plura in praesenti recipiet, quia a fratribus atque consortibus propositi sui, qui ei spiritali glutino colligantur, multo gratiorem etiam in hac vita recipiet charitatem. |
46 | Hanc siquidem quam inter parentes, ac filios, atque germanos, coniuges vel propinquos, sive societas copulae, seu consanguinitatis necessitudo coniungit, satis brevem esse constat ac fragilem. Denique interdum etiam honesta causa interveniente divellitur. Soli perpetuae coniunctionis retinent unitatem, atque indiscrete possident universa, qui omnia sua esse quae fratrum, omnia fratrum credunt esse quae sua sunt. |
47 | Lege Actus apostolorum, quia multitudinis credentium erat cor et anima una, et erant illis omnia communia, nullusque egens erat inter eos qui sua pro Domino reliquerunt. De quibus et Paulus ait: Tanquam nihil habentes, et omnia possidentes [II Cor. VI]. Recipietur sane etiam de continentia coniugali multo maior suavitas ab illa quae eis invicem per commistionem sexuum praebebatur. |
48 | Uxorem ante in lasciva passione desiderii possidebam, hanc eamdem in honore sanctificationis, et vera Christi dilectione possideo. Una est mulier, sed centuplum crevit meritum castitatis. Nam quod secundum Marcum dicitur: Accipiet centies tantum nunc in tempore hoc, domos, et fratres, et sorores, et matres, et filios, et agros cum persecutionibus [Marc. X], potest altius accipi. Centenarius quippe numerus de sinistra translatus ad dexteram, licet eamdem in flexu digitorum videatur tenere figuram, nimium tamen quantitatis magnitudine supercrescit, quia videlicet universi, qui propter regnum Dei temporalia spernunt, etiam in hac vita persecutionibus plenissima eiusdem regni gaudia fide certa degustant, atque in exspectatione patriae coelestis, omnium pariter electorum sincerissima dilectione fruuntur. |
49 | Assumpsit autem Iesus duodecim, et ait illis: Ecce ascendimus Ierosolymam, et consummabuntur omnia quae scripta sunt per prophetas de Filio hominis. Tradetur enim gentibus, et illudetur, et flagellabitur, et conspuetur. Et postquam flagellaverint, occident eum, et die tertia resurget. Praevidens Salvator ex passione sua discipulorum animos perturbandos, eis longe ante et eiusdem passionis poenam, et resurrectionis suae gloriam praedicit, ut eum morientem, sicut praedictum esset, cernerent, etiam resurrecturum non dubitarent. |
50 | Praevidens etiam quosdam haereticos in Ecclesia futuros, qui Christum dicerent legi prophetisque docuisse contraria, aliumque Veteris Testamenti, atque alium Novi, Deum esse credendum, ostendit prophetarum praesagia non alio magis quam ad suae dispensationis, quam pro nobis temporarie suscepit, intendisse mysterium, adeo ut consummatio sit prophetiae, suae passionis et posterioris gloriae celebrata perfectio. |
51 | Nec non et paganorum dementiam qua eius crucem derident, apertissime confutat, quando proximae suae passionis et tempus, quasi futurorum praescius ostendit, et locum quasi mortis intrepidus adiit. |
52 | Et ipsi nihil horum intellexerunt. Et erat verbum istud absconditum ab eis, et non intelligebant quae dicebantur. Legimus in Evangelio secundum Ioannem, dicente Domino: Si exaltatus fuero a terra, omnia traham ad me ipsum, respondisse turbam, atque dixisse: Nos audivimus ex lege quia Christus manet in aeternum. |
53 | Et quomodo tu dicis, Oportet exaltari filium hominis [Ioan. XII]? Quid est ergo quod discipuli toties sibi replicatum dominicae passionis arcanum intelligere nequeunt, et Iudaei ad unum verbum, et tam obscure positum, ut hoc expositione dignum Evangelista ducat: Hoc autem dicebat, inquit, significans qua morte esset moriturus [Ibid.], mox quia crucis exaltatio significetur, intelligunt nisi quia discipuli, cuius vitam maxime videre desiderabant, eius mortem audire non poterant? |
54 | Quem non solum hominem innocentem, sed et Deum verum sciebant, hunc nullatenus mori vel posse putabant. Et quia per parabolas eum saepe loquentem audire consueverant, quoties aliquid de sua passione dicebat, hoc non ita ut sonabat intelligendum, sed amore dictante ad aliud quid allegorice referendum esse credebant. |
55 | Iudaei vero, quia in eius necem conspiraverant, quidquid de sua passione vel cruce loquebatur, intelligebant; hoc enim loquebatur, quod ipsi summopere et fieri optabant, et perficere ire satagebant. Sicque miro et inusitato modo idem subeundae crucis sacramentum quod fidelibus amor abscondit, infidelibus invidia pandit |
56 | Factum est autem, cum appropinquaret Iericho, caecus quidam sedebat secus viam mendicans. Et cum audiret turbam praetereuntem, interrogabat quid hoc esset. Dixerunt ei quod Iesus Nazarenus transiret. Caecus iste per allegoriam genus humanum significat, quod in parente primo a paradisi gaudiis expulsum, claritatem supernae lucis ignorans, damnationis suae tenebras patitur; sed cum Iericho appropinquare Iesus dicitur, caecus illuminatur. |
57 | Iericho quippe interpretatur luna. Luna autem in sacro eloquio pro defectu ponitur carnis, quia dum menstruis momentis decrescit, defectum nostrae mortalitatis designat. Dum igitur Conditor noster appropinquat Iericho, caecus ad lumen redit, quia dum Divinitas defectum nostrae carnis suscipit, humanum genus lumen quod amiserat recipit. |
58 | Qui videlicet caecus recte et iuxta viam sedere, et mendicans esse describitur. Ipsa enim Veritas dixit: Ego via [Ioan. XIV]. Ergo qui aeternae lucis claritatem nescit, caecus est; sed si iam in Redemptorem credit, iuxta viam sedet. Si autem iam credit, sed ut aeternam lucem recipiat, rogare dissimulat, atque a precibus cessat, caecus quidem iuxta viam sedet, sed minime mendicat. |
59 | Si vero et credit, et exorat, et iuxta viam sedet caecus, et mendicat. |
60 | Et clamavit, dicens: Iesu Fili David, miserere mei. Et qui praeibant increpabant eum ut taceret. Ipse vero multo magis clamabat, Fili David, miserere mei. Quid isti designant, qui Iesum venientem praecedunt, nisi desideriorum carnalium turbas tumultusque vitiorum, qui priusquam Iesus ad cor nostrum veniat, tentationibus suis cogitationem nostram dissipant, et voces cordis in oratione perturbant? |
61 | Saepe namque dum converti ad Deum post perpetrata vitia volumus, dum contra haec eadem exorare vitia, quae perpetravimus, conamur, occurrunt cordi phantasmata peccatorum, quae fecimus, mentis nostrae aciem reverberant, confundunt, animum et vocem nostrae deprecationis premunt. Sed quem turba increpat, ut taceat, magis ac magis clamat, quia quanto graviori tumultu cogitationum carnalium praemimur, tanto orationi insistere ardentius debemus. |
62 | Stans autem Iesus iussit illum adduci ad se. Ecce stat qui ante transibat, quia cum adhuc turbas phantasmatum in oratione patimur, Iesum aliquatenus transeuntem sentimus. Cum vero orationi vehementer insistimus, stat Iesus, et lucem restituit, quia Deus in corde figitur, et lux amissa reparatur. |
63 | Et cum appropinquasset, interrogavit illum dicens: Quid tibi vis faciam? At ille dixit, Domine, ut videam. Nunquid qui lumen reddere poterat, quid vellet caecus ignorabat? Sed peti vult hoc, quod et nos petere et se concedere praenoscit. Importune namque ad orationem nos admonet, et tamen dicit: Scit namque Pater vester quid opus sit vobis, antequam petatis eum [Matth. VI]. Ad hoc ergo requirit, ut petatur; ad hoc requirit, ut cor ad orationem excitet. Unde et caecus protinus adiungit: Domine, ut videam. |
64 | Ecce caecus a Domino non aurum, sed lucem quaerit, parvipendit extra lucem aliquid quaerere. Quia et si habere caecus quodlibet potest, sine luce non potest videre quod habet. Imitemur ergo eum quem et corpore audivimus et mente salvatum, non falsas divitias, non terrena dona, non fugitivos honores a Domino, sed lucem quaeramus: illam lucem videlicet quam videre cum solis angelis possumus, quam nec initium inchoat, nec finis angustat. Ad quam profecto lucem via fides est. Unde recte et illuminando caeco protinus subiungitur: |
65 | Et Iesus dixit illi: Respice, fides tua te salvum fecit. Et confestim vidit, et sequebatur illum, magnificans Deum. Videt et sequitur, qui bonum quod intelligit operatur. Videt autem, sed non sequitur, qui bonum quidem intelligit, sed bona operari contemnit. Iesum enim sequitur, qui imitatur. Hinc namque dicit: Si quis mihi ministrat, me sequatur [Ioan. XII]. Consideremus ergo qua graditur, ut sequi mereamur. |
66 | Sicque fit ut non solum nostra vita in Deum proficiat, sed haec ipsa nostra conversio ad laudem Dei et alios accendat, unde illic subditur: |
67 | Et omnis plebs ut vidit, dedit lauaem Deo. Dedit enim plebs laudem Deo, non solum pro impetrato munere lucis, sed et pro merito fidei impetrantis. Dedit laudem Deo, quia et Iesum vidit misericorditer ac potenter lucem restituisse roganti, et obstinatae fidei clamorem, quae iuste quaesierit, mox consequi posse cognovit. |
68 | Unde notandum quia Dominus in carne apparens omnia quae verbis docuit exemplis firmavit. Qui enim nobis praecepit: Sic luceat lux vestra coram hominibus ut videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum, qui in coelis est [Matth. V], et ipse in universis quae coepit facere et docere [Act. I] non suam ab hominibus, sed Patris gloriam quaerebat [Ioan. VIII]. |