monumenta.ch > Beda Venerabilis > A


Beda Venerabilis, In Lucae Evangelium Expositio, 5, PROOEMIUM.

1 Postquam murmurantes de peccatorum, vel potius poenitentium receptione, eos qui sibi iusti videbantur tribus continuis parabolis, de quibus supra disputatum est, Salvator redarguit, docens salutem resipiscentium Deo quidem et angelis gratissimam, sed invidis hominibus esse gravissimam, quartam mox quintamque de eleemosyna danda et parcimonia sequenda subiungens, pia iustaque discretione manifestat eos qui bona terrena disperserint dederintque pauperibus, ab illis in aeterna tabernacula recipiendos.
2 Illos autem qui in his soli luxuriari desiderant, in inferno sepeliendos, et nec stillam aquae permodicam, quae perennes tormentorum ardores vel ad momentum refrigerare queant, esse nacturos. Quia videlicet et ordo praedicandi aptissimus est, ut post poenitentiam eleemosyna, id est, opus misericordiae suggeratur. Ille enim iuste a Deo poenitens ut sui misereatur impetrat, qui proximi indigentis quantum valet ipse misereri non tardat. At qui avertit aurem suam ne audiat pauperem, oratio eius erit exsecrabilis.
3 Unde et Ioannes Baptista cum turbis suaderet, ne merito suae sterilitatis in ignem mitterentur, dignos poenitentiae fructus esse faciendos, mox consilium salutis suae quaerentibus adiunxit, atque ait: Qui habet duas tunicas, det non habenti, et qui habet escas similiter faciat [Luc. III]. Et iidem Pharisaei ac scribae, non minus avaritiae quam superbiae peste languentes, sicut poenitentibus veniam, sic et egentibus pecuniam dare negabant.
4 Verum ille qui vult omnes homines salvos fieri, et ad agnitionem veritatis venire [I Tim. II], nunc ad eos, nunc eis audientibus ad discipulos suos verba faciendo consuetae pietatis dona benignus impendere non cessat. Sed veniamus ad textum.
Beda Venerabilis HOME

csg85.328

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik