monumenta.ch > Beda Venerabilis > 15
Beda, In Lucae Evang. Expositio, 4, XIV. <<<    

Beda Venerabilis, In Lucae Evangelium Expositio, 4, CAPUT XV.

1 Erant autem appropinquantes ei publicani et peccatores, ut audirent illum, et murmurabant Pharisaei et scribae, dicentes quia hic peccatores recipit et manducat cum illis. Quia non solum iustus peccare per inertiam, sed et peccator resipiscere per solertiam potest, postquam sal infatuatum foras mitti debere narratum est, mox poenitentum cohors intus admissa describitur, qui, ad audiendum Dei verbum appropinquantes, non solum ad colloquendum, sed etiam ad convescendum recepti sunt.
2 Quod videntes Pharisaei, dedignati sunt, quia vera iustitia compassionem habet, et falsa iustitia dedignationem, quamvis et iusti soleant recte peccatoribus indignari. Sed aliud est quod agitur typo superbiae, aliud quod zelo disciplinae. Sed qui aegri erant ita ut aegrotos se esse nescirent, quatenus quod erant agnoscerent, coelestis eos medicus blandis fomentis curat, benignum paradigma obiicit, et in eorum corde vulneris tumorem premit; ait namque:
3 Quis ex vobis homo qui habet centum oves, et si perdiderit unam ex illis, nonne dimittit nonaginta novem in deserto, et vadit ad illam quae perierat, donec inveniat illam? Ecce mira dispensatione pietatis similitudinem Veritas dedit, quam et in se homo recognosceret, et tamen haec specialiter ad ipsum auctorem hominum pertineret.
4 Quia enim centenarius numerus est perfectus, ipse centum oves habuit cum angelorum substantiam et hominum creavit. Sed una ovis tunc periit, quando peccando homo pascua vitae dereliquit. Dimisit autem nonaginta novem oves in deserto, quia illos summos angelorum choros reliquit in coelo. Cur autem coelum desertum vocatur, nisi quod desertum dicitur derelictum? Tunc autem coelum homo deseruit, cum peccavit.
5 In deserto autem nonaginta novem oves remanserant, quando in terra Dominus unam quaerebat, quia rationabilis creaturae numerus, angelorum videlicet et hominum, quae ad videndum Deum condita fuerat, pereunte homine erat imminutus, et ut perfecta summa ovium integraretur in coelo, homo perditus quaerebatur in terra.
6 Et cum invenerit illam, imponit in humeros suos gaudens. Ovem in humeris suis imposuit, quia humanam naturam suscipiens, peccata nostra ipse portavit.
7 Et veniens domum convocat amicos et vicinos dicens illis: Congratulamini mihi quia inveni ovem meam quae perierat. Inventa ove ad domum rediit, quia pastor noster, reparato homine ad regnum coeleste rediit. Ibi amicos et vicinos invenit, illos videlicet angelorum choros. Qui amici eius sunt, quia voluntatem eius continue in sua stabilitate custodiunt.
8 Vicini quoque eius sunt, quia claritate visionis illius sua assiduitate perfruuntur. Et notandum quod non dicat, Congratulamini ovi inventae, sed Mihi, quia videlicet eius est gaudium vita nostra, et cum nos ad coelum reducimur, solemnitatem laetitiae illius implemus.
9 Dico vobis quod ita gaudium erit in coelo super uno peccatore poenitentiam habente, quam super nonaginta novem iustis qui non indigent poenitentia. Plus de conversis peccatoribus quam de stantibus iustis gaudium erit in coelo, quia plerumque hi qui nullis se oppressos peccatorum molibus sciunt, stant quidem in via iustitiae, nulla illicita perpetrant, sed tamen ad coelestem patriam anxie non anhelant, tantoque sibi in rebus licitis usum praebent, quanto se perpetrasse illicita nulla meminerunt, et plerumque pigri remanent ad exercenda bona praecipua, quia valde securi sunt, quod nulla commiserint mala graviora.
10 At contra nonnunquam hi qui se aliqua illicita egisse meminerunt, ex ipso suo dolore compuncti inardescunt ad amorem Dei, seseque in magnis virtutibus exercent. Maius ergo de peccatore converso quam de stante iusto gaudium fit in coelo, quia et dux in praelio plus eum militem diligit, qui post fugam reversus hostem fortiter premit, quam illum qui nunquam terga praebuit et nunquam aliquid fortiter fecit. Sed inter haec, sciendum est quia sunt plerique iusti, in quorum vita tantum est gaudium, ut eis quaelibet peccatorum poenitentia praeponi nullatenus possit.
11 Nam multi et nullorum sibi malorum sunt conscii, et tamen in tanti ardoris afflictione se exerunt, ac si peccatis omnibus angustentur, cuncta etiam licita respuunt, ad despectum mundi sublimiter accinguntur, lamentis gaudent, in cunctis semetipsos humiliant; et sicut nonnulli peccata operum, sic ipsi peccata cogitationum deplorant.
12 Hinc ergo colligendum est quantum Deo gaudium faciat quando humiliter plangit iustus, si facit in coelo gaudium, quando hoc quod male gessit per poenitentiam damnat iniustus.
13 Aut quae mulier habens drachmas decem, si perdiderit drachmam unam, non accendit lucernam, et evertit domum, et quaerit diligenter donec inveniat? Qui signatur per pastorem, ipse et per mulierem. Ipse enim Deus, ipse et Dei sapientia. Et quia imago exprimitur in drachma, mulier drachmam perdidit, quando homo, qui conditus ad imaginem Dei fuerat, peccando a similitudine sui Conditoris recessit.
14 Sed accendit mulier lucernam, quia sapientia Dei apparuit in humanitate. Lucerna quippe lumen in testa est. Lumen vero in testa est divinitas in carne. Accensa autem lucerna evertit domum, quia mox ut eius divinitas per carnem claruit, omnis se nostra conscientia concussit. Domus namque evertitur, cum consideratione reatus sui humana conscientia perturbatur, eversa vero domo invenitur drachma, quia dum perturbatur conscientia hominis, reparatur in homine similitudo conditoris.
15 Et cum invenerit, convocat amicas et vicinas, dicens: Congratulamini mihi, quia inveni drachmam quam perdideram. Quae amicae vel vicinae nisi illae potestates sunt coelestes iam superius dictae? Quae tanto supernae sapientiae iuxta sunt, quanto ei per gratiam continuae visionis appropinquant. Sed intuendum cur ista mulier decem drachmas habuisse perhibetur. Angelorum quippe et hominum naturam ad cognoscendum se Dominus condidit, quam dum consistere ad aeternitatem voluit, eam procul dubio ad suam similitudinem creavit.
16 Decem vero drachmas habuit mulier, quia novem sunt ordines angelorum, sed ut compleretur electorum numerus, homo decimus creatus est, qui a conditore suo nec post culpam periit, quia hunc aeterna Sapientia per carnem miraculis coruscans ex lumine testae reparavit.
17 Ita, dico vobis, gaudium erit coram angelis Dei super uno peccatore poenitentiam agente. Poenitentiam agere est et perpetrata mala plangere, et plangenda non perpetrare. Nam qui sic alia deplorat, ut tamen alia committat, adhuc poenitentiam agere aut ignorat, aut dissimulat. Quid enim prodest si peccata quis luxuriae defleat, et tamen adhuc avaritiae aestubus anhelet?
18 aut quid prodest si irae culpas iam lugeat, et tamen adhuc invidiae facibus tabescat? Sed minus est valde quod dicimus, ut qui peccata deplorat, ploranda minime committat. Nam cogitandum summopere est ut qui se illicita meminit commisisse, a quibusdam etiam licitis studeat abstinere, quatenus per hoc conditori suo satisfaciat, ut qui commisit prohibita, sibimetipsi abscindere debeat etiam commissa.
19 Ait autem: Homo quidam habuit duos filios, et dixit adolescentior ex illis patri: Da mihi portionem substantiae quae me contingit. Et divisit illis substantiam. Murmurantibus de peccatorum susceptione, scribis et Pharisaeis, tres ex ordine parabolas Salvator posuit, duabus primis de quibus disputatum est, quantum ipse cum angelis de poenitentum salute gaudeat insinuans.
20 Tertia vero quae sequitur, non suum, tantummodo suorumque gaudium demonstrans, sed et invidentium murmur reprehendens. Homo itaque qui duos filios habuisse dicitur, Deus Pater intelligitur, duorum videlicet genitor populorum, et quasi duarum generis humani stirpium autor atque creator. Maior enim filius eos qui in unius Dei permansere cultura; minor, eos qui usque ad colenda idola Deum deseruere significat.
21 Pars substantiae quae minorem filium contingit, ipse sensus in homine rationalis est. Vivere enim, intelligere, meminisse, ingenio alacri excellere, divini substantia muneris est. Quam minor filius expetit a patre, cum homo, sua potestate delectatus, per liberum sese arbitrium regere atque a dominio quaesivit exuere conditoris.
22 Divisitque illis substantiam, fidelibus scilicet suae gratiae protectionem, quam desiderabant, impertiendo, infidelibus vero naturalis solum ingenii, quo contenti erant beneficium concedendo.
23 Et non post multos dies, congregatis omnibus, adolescentior filius peregre profectus est in regionem longinquam, et ibi dissipavit substantiam suam vivendo luxuriose. Longe profectus est, non locum mutando, sed animum. Quanto etenim quisque plus in pravo opere delinquit, tanto a Dei gratia longius recedit. Quod non post multos dies dixit factum, ut congregatis omnibus, peregre proficisceretur in regionem longinquam, quia non multo post institutionem humani generis placuit animae per liberum arbitrium ferre secum quamdam velut potentiam naturae suae, et deserere eum a quo condita est praesidens viribus suis.
24 Quas vires tanto consumit citius, quanto eum deserit a quo datae sunt. Itaque hanc vitam prodigam vocat, amantem fundere atque spatiari pompis exterioribus, intus inanescentem, cum ea quisque sequitur quae ab illa procedunt, et reliqui eum qui sibi est interior.
25 Et postquam omnia dissipasset, facta est fames valida in regione illa. Omnia quae dissipavit, ornamenta naturae quae consumpsit significat. Fames in regione longinqua, indigentia verbi veritatis est, in oblivione Creatoris. De qua dictum est in prophetis: Quia mittet Dominus famem in terram, non famem panis, neque sitim aquae, sed audiendi verbum Dei [Amos. VIII].
26 Et ipse coepit egere, et abiit, et adhaesit uni civium regionis illius. Merito egere coepit, qui thesauros sapientiae Dei, divitiarum coelestiumque altitudinem dereliquit. Unus autem civium regionis illius cui egens adhaesit, ille est utique qui concupiscentiis terrenis merito suae perversitatis praepositus, princeps huius mundi a Domino vocatur.
27 Et de quo Apostolus: Deus, inquit, huius saeculi, excaecavit mentes infidelium [II Cor. IV].
28 Et misit illum in villam suam, ut pasceret porcos. In villam mitti, est substantiae mundialis cupiditate subiugari. De qua in alia parabola quidam spiritales epulas, ad quas invitabatur, fastidiens dixit: Villam emi et necesse habeo exire, et videre illam [Luc. XIV]. Porcos vero pascere est, ea quibus immundi spiritus gaudeant operari.
29 Et cupiebat implere ventrem suum de siliquis quas porci manducabant. Siliquae quibus porcos pascebat sunt doctrinae saeculares, sterili suavitate resonantes, de quibus laudes idolorum fabularumque ad Deos gentium vario sermone atque carminibus pererepant, quibus daemonia delectantur. Unde cum iste saturari cupiebat, aliquid solidum et rectum quod ad beatam vitam pertineret invenire volebat in talibus, et non poterat.
30 Hoc est enim quod ait:
31 Et nemo illi dabat. In se autem reversus. Iam, scilicet, ab eis quae forinsecus frustra illiciunt et seducunt in conscientiae interiora reducem faciens intentionem suam.
32 Dixit: Quanti mercenarii patris mei abundant panibus, ego autem fame hic pereo. Unde hoc scire poterat, in quo tanta erat oblivio Dei, sicut in omnibus idololatris fuit, nisi quia ista recogitatio iam resipiscentis est, cum Evangelium praedicaretur? Mercenarii ergo Patris abundant panibus, quia qui futurae mercedis intuitu digna operari satagunt quotidianis supernae gratiae reficiuntur alimoniis.
33 At vero fame pereunt qui, extra Patris aedes positi, ventrem cupiunt implere de siliquis. Id est, qui, sine fine viventes, vitam beatam inanis philosophiae studiis inquirunt. Sicut enim panis, qui cor hominis confirmat, verbo Dei quo mentem reficiat assimilatur, ita siliqua quae et ipsa intus inanis, foris mollis est, et corpus non reficit, sed implet, ut sit magis oneri quam usui, saeculari sapientiae non immerito comparatur, cuius sermo facundiae plausu sonorus, sed virtute utilitatis est vacuus.
34 Surgam et ibo ad patrem meum, et dicam illi: Pater, peccavi in coelum et coram te. Quam misericordem piumque noverat patrem, qui nec offensus a filio patris dedignetur audire vocabulum. Surgam ergo, inquit, quia me iacere cognovi. Et ibo, quia longe recessi. Ad patrem meum, quia sub principe porcorum miserabili egestate tabesco: Peccavi autem in coelum, coram spiritibus angelicis sanctisque animabus, in quibus sedes est Dei, significat.
35 Coram te vero, in ipso conscientiae interioris conclavi, qua Dei solius oculi penetrare valebant.
36 Et iam non sum dignus vocari filius tuus. Fac me sicut unum de mercenariis tuis. Ad filii quidem affectum, qui omnia quae patris sunt, sua esse non ambigit, aspirare nequaquam praesumit, sed mercenarii statum, iam pro mercede serviturus, desiderat. Verum ne hunc quidem nisi paterna dignatione se mereri posse testatur.
37 Ubi sunt ergo Pelagianistae, quia sua se virtute salvari posse confidunt, contra apertissimam veritatis sententiam quae ait: Sine me nihil potestis facere?
38 Et surgens venit ad patrem suum. Venire ad patrem est in Ecclesia constitui per fidem, ubi iam possit esse peccatorum legitima et fructuosa confessio.
39 Cum autem adhuc longe esset. Et antequam intelligeret Deum, sed tamen cum iam pie quaereret.
40 Vidit illum pater ipsius. Impios enim et superbos convenienter non videre dicitur, tanquam ante oculos non habere. Ante oculos enim haberi, non nisi qui diliguntur dici solent.
41 Et misericordia motus est, et occurrens, cecidit super collum eius. Non enim pater unigenitum Filium deseruit, in quo usque ad nostram longinquam etiam peregrinationem cucurrit, atque descendit. Quia Deus erat in Christo, mundum reconcilians sibi [II Cor. V]. Et ipse Dominus ait: Pater in me manens, ipse facit opera sua [Ioan. XIV]. Quid est autem cadere super collum eius, nisi inclinare et humiliare in amplexum eius brachium suum?
42 Et brachium Domini cui revelatum est [Ioan. XII], quod est utique Dominus noster Iesus Christus.
43 Et osculatus est eum. Consolari verbo gratiae Dei ad spem indulgentiae peccatorum, hoc est, post longa itinera remanentem, a patre mereri osculum charitatis.
44 Dixitque ei filius: Pater, peccavi in coelum et coram te. Iam non sum dignus vocari filius tuus. Incipit iam peccata constitutus in Ecclesia confiteri, nec dicit omnia quae dicturum se esse promiserat, sed usque ad illud: Non sum dignus vocari filius tuus. Hoc enim vult fieri per gratiam, quod se indignum esse per merita fatetur.
45 Non addidit quod in illa meditatione dixerat: Fac me sicut unum de mercenariis tuis. Cum enim panem non haberet, vel mercenarius esse cupiebat. Quod post osculum patris, generosissime iam dedignatur. Intelligit namque, inter filium, mercenarium et servum, non mininam esse distantiam. Servum, videlicet, esse eum qui adhuc metu gehennae, sive praesentiae legum, a vitiis temperat; mercenarium qui spe atque desiderio regni coelorum; filium, affectu boni ipsius atque amore virtutum.
46 In quarum virtutum trium consummatione beatus Apostolus omnem salutis summam concludens: Nunc, inquit, manet fides, spes, charitas, tria haec. Maior autem his charitas [I Cor. XIII]. Fides namque est, quae futuri iudicii ac suppliciorum metu vitiorum facit contagia declinare. Spes, quae mentem nostram de praesentibus avocans, universas corporis voluptates, coelestium praemiorum exspectatione contemnit.
47 Charitas, quae nos ad mortem Christi et spiritalium virtutum fructum, mentis ardore succendens, quidquid illis contrarium est, toto facit odio detestari. Unde prodigus iste postquam in semetipsum reversus, dirae famis supplicia formidabat, velut iam servus effectus, etiam mercenarii statum de mercede iam cogitans, concupiscit. Sed eum pater occurrens, non contentus minora concedere, utroque gradu sine dilatione transcurso, pristinae filiorum restituit dignitati, nec iam de mercede conductoris, sed de haereditate fecit cogitare parentis.
48 Dixit autem pater ad servos suos: Cito proferte stolam primam, et induite illum. Stola prima est vestis innocentiae, quam homo bene conditus accepit, sed male persuasus amisit, quando post culpam praevaricationis cognovit esse se nudum, gloriaque immortalitatis perdita, pelliceum, hoc est mortale, sumpsit indumentum.
49 Servi qui eam proferunt reconciliationis praedicatores sunt. Proferunt enim stolam primam, quando mortales terrenosque homines sublimandos asseverant, ut non solum cives angelorum, sed et haeredes Dei et cohaeredes sint Christi futuri.
50 Et date annulum in manu eius, et calceamenta in pedes. Annulus est vel sincerae fidei signaculum, qua cuncta promissa in credentium cordibus certa impressione signantur, vel nuptiarum pignus illarum, quibus Ecclesia sponsatur. Et bene annulus in manu datur, ut per opera fides clarescat, et per fidem opera firmentur.
51 Calceamenta autem in pedes officium evangelizandi denuntiant, ut cursus mentis ad coelestia tendens, a terrenarum contagio rerum inviolata servetur et munda, priorumque munitus exemplis, super serpentes et scorpiones securus incedat. Manus igitur et pedes, id est, opus ornatur et cursus. Opus ut recte vivamus; cursus, ut ad aeterna gaudia properemus.
52 Non enim habemus hic manentem civitatem, sed futuram inquirimus [Hebr. XIII].
53 Et adducite vitulum saginatum et occidite. Vitulus saginatus, ipse item Dominus est, sed secundum carnem. Et bene saginatus, quia caro eius adeo spiritali est opima virtute, ut pro totius mundi salute sufficiat in odorem suavitatis, nidorem, videlicet, immolationis, ad Deum mittere, et pro omnibus exorare. Adducere autem vitulum et occidere est praedicare Christum, et mortem eius insinuare.
54 Tunc etenim cuique nostrum quasi recens occiditur, cum credit occisum. Tunc caro eius comeditur, cum eius passionis sacramentum et ore ad emundationem percipitur, et corde ad imitationem cogitatur. Et manducemus et epulemur, quia hic filius meus mortuus erat et revixit, perierat et inventus est. Non solum filius qui revixit et inventus est, verum pater et servi illius, sacrosancti vituli qui propter filium occisus erat, carne refecti epulantur, quia patris cibus salus est nostra, et patris gaudium nostrorum est remissio peccatorum.
55 Nec tantum Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Quia sicut una in divinitate voluntas et operatio, ita et una est delectatio sanctae et individuae Trinitatis. Unde beatus Abraham tres angelos hospitio recipiens, vitulum tenerrimum et optimum occidisse, eisque cum lacte, pane et butyro epulandum legitur obtulisse. Quia qui beatam Trinitatem rectae devotionis officiis reficere, id est, laetificari desiderat, mortem quoque debet unigeniti Filii Dei in carne, quae est una in eadem Trinitate persona, piae confessionis sinceritate celebrare.
56 Et notandum quod ante stola prima, ante annulus, ante calceamenta praestantur, et sic deinde vitulus immolatur, quia nisi spem quisque primae immortalitatis induerit, nisi annulo fidei opera praemunierit, nisi ipsam fidem pie confitendo praedicaverit, non potest Sacramentis interesse coelestibus.
57 Et coeperunt epulari. Istae epulae atque festivitas nunc celebrantur, per orbem terrarum Ecclesia dilatata atque diffusa. Vitulus enim ille in corpore et sanguine Dominico, et offertur Patri, et pascit totam domum.
58 Erat autem filius eius senior in agro. Filius senior, populus Israel est, qui licet in longinqua non abierit, non tamen domi, sed in agro dicitur esse moratus, quia populus idem neque usque ad colenda idola Creatorem deseruit, neque legis quam acceperat, interiora penetravit, sed litterae solum custodia contentus, exteriora magis et terrena operari simul et sperare solebat, audiens per prophetam: Si volueritis et audieritis me, bona terrae comedetis [Isai. I].
59 Et cum veniret et appropinquaret domui, audivit symphoniam et chorum. Appropinquat filius domui, cum populus ille in quibuscunque Israelitis consideratioribus (nam multi tales inventi sunt in eis, et saepe inveniuntur) labore servilis operis improbato, ex eisdem Scripturis, Ecclesiae libertatem considerat. Audit symphoniam et chorum, scilicet spiritu plenos vocibus consonis Evangelium praedicare, quibus dictum est: Obsecro vos, fratres, ut idipsum dicatis omnes [I Cor. I], et concorditer conversantium sit anima et cor unum in laudes Dei.
60 Et vocavit unum de servis, et interrogavit quae haec essent. Isque dixit illi. Vocat unum de servis, cum sumit ad legendum aliquem prophetarum, et in eo quaerens, quodammodo interrogat unde ista in Ecclesia celebrantur, in quibus se esse non videt. Respondeat ei servus patris, propheta:
61 Frater tuus venit, et occidit pater tuus vitulum saginatum, quia salvum illum recepit. In extremis enim terrae fuit frater tuus, sed inde maior exsultatio cantantium Domino canticum novum, quia laus eius ab extremis terrae [Psal. XLVII]. Et propter eum qui absens erat occisus est ille cui dictum est: Et holocaustum tuum pingue fiat [Psal. XIX].
62 Indignatus est autem, et nolebat introire. Pater ergo illius egressus, coepit rogare illum. Indignatur etiam nunc, et adhuc non vult introire. Cum ergo plenitudo gentium intraverit, egredietur opportuno tempore pater eius, ut etiam omnis Israel salvus fiat, ex cuius parte caecitas facta est, velut absentia in agrum, donec plenitudo filii minoris longe in idololatria gentium constituti, redux ad manducandum vitulum intraret. Erit enim quandoque aperta vocatio Iudaeorum in salute Evangelii.
63 Quam manifestationem vocationis, tanquam egressum patris appellat ad rogandum maiorem filium.
64 At ille respondens, dixit patri suo: Ecce tot annis servio tibi, et nunquam mandatum tuum praeterii. Quaeritur quomodo ille populus nunquam mandatum Dei praeterisse dicatur. Sed facile illud occurrit, neque de omni mandato dictum esse, sed de uno maxime necessario, quo nullum alium Deum colere iussus est.
65 Neque iste filius in omnibus Israelitis, sed in his intelligatur habere personam, qui nunquam ab uno Deo ad simulacra conversi sunt. Quamvis enim tanquam in agro positus iste filius terrena desideraret, ab uno tamen Deo ista desiderabat bona. Quod etiam patris ipsius testimonio comprobatur, cum dicit: Tu mecum es semper.
66 Non enim quasi mentientem redarguit, sed secum perseverantiam eius approbans, ad perfruitionem potioris, atque iucundioris exsultationis invitat.
67 Et nunquam dedisti mihi haedum, ut cum amicis meis epularer. Peccator profecto haedi nomine significari solet, sed absit ut Antichristum intelligam. Multum enim absurdum est eum cui dicitur. Tu mecum es semper, hoc a patre optasse, ut Antichristo crederet. Neque omnino in eis Iudaeorum, qui Antichristo credituri sunt, istum filium fas est intelligi.
68 Quomodo autem epularetur ex illo haedo, si ipse est Antichristus, qui non ei crederet? Aut si hoc est epulari ex haedi occisione, quod est de Antichristi perditione laetari, quomodo dicit filius, quem recipit pater, hoc sibi non fuisse concessum, cum omnes filii Dei de illius adversarii damnatione laetaturi sint? Nimirum ergo ipsum Dominum sibi negatum ad copulandum conqueritur, dum eum peccatorem putat.
69 Cum enim haedus est illi genti, id est, cum eum Sabbati violatorem et profanatorem legis existimat, iucundari epulis eius non meruit. Ut quod ait: Nunquam dedisti mihi haedum, ut cum amicis meis epularer, tale sit ac si diceret, eum qui mihi haedus videbatur, nunquam mihi dedisti ad epulandum, eo ipso mihi illum ipsum non concedens, quo mihi haedus videbatur. Quod autem dicit, Cum amicis meis, aut ex persona principum, cum plebe intelligitur, aut persona populi Ierosolymitani, cum caeteris populis Iuda.
70 Sed postquam filius tuus, hic qui devoravit substantiam suam cum meretricibus venit, occidisti illi vitulum saginatum. Meretrices sunt gentilium superstitiones, cum quibus substantiam dissipare est, relicto uno connubio verbi Dei cum turba daemonum cupiditate turpissima fornicari.
71 At ipse dixit illi: Fili, tu semper mecum es, et omnia mea tua sunt, epulari autem et gaudere oportebat, quia fratrer tuus hic mortuus erat, et revixit, perierat, et inventus est. Quod dicit: Et omnia mea tua sunt, non putandum est ita dictum quasi non sint et fratris, ut tanquam in terrena haereditate patiaris angustias.
72 Quomodo possint esse omnia maioris, si habet ibi etiam iunior partem suam? Sic enim a perfectis et perpurgatis ac iam immortalibus filiis habentur omnia, ut sint et omnium singula, et omnia singulorum. Ut enim cupiditas nihil sine angustia, ita nihil cum angustia charitas tenet. Cum ergo beatitatem illam obtinuerimus, nostra erunt ad vivendum superiora, nostra erunt ad convivendum aequalia, nostra erunt ad dominandum inferiora.
73 Si quem autem movet quomodo patri supplicans veritas dicat: Et mea omnia tua sunt, et tua mea, cui simillimum videtur sonare quod huic filio dicitur: Et omnia mea tua sunt, sciat unigeniti Filii esse omnia quae Patris sunt, per hoc quod etiam ipse Deus est, et de Patre natus, Patri est aequalis. Nam et illud quod de Spiritu sancto loquens ait: Omnia quae habet Pater mea sunt: propterea dixit, quia de meo accipiet, et annuntiabit vobis, de his dixit quae ad ipsam Patris pertinent divinitatem, in quibus illi est aequalis omnia quae habet Pater habendo. Neque enim Spiritus sanctus de creatura quae Patri est subiecta et Filio, erat accepturus quod ait: De meo accipiet, sed utique de Patre, de quo procedit Spiritus, de quo natus est Filius.
74 Sive taque duos filios hos ad utrumque populum, sive ut quibusdam placet ad duos quoslibet homines, poenitentem videlicet et iustum, vel qui sibi iustus videatur, referre voluerit, congaudeat maior frater, quia frater iunior mortuus erat et revixit, perierat et inventus est.
Beda Venerabilis HOME

csg85.317

Beda, In Lucae Evang. Expositio, 4, XIV. <<<    
monumenta.ch > Beda Venerabilis > 15

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik