Beda Venerabilis, In Lucae Evangelium Expositio, 4, CAPUT XIV.
1 | Et factum est cum intraret in domum cuiusdam principis Pharisaeorum Sabbato manducare panem, et ipsi observabant eum, et ecce homo quidam hydropicus erat ante illum. Hydropis morbus, ab aquoso humore vocabulum trahit. Graece enim ὕδωρ aqua vocatur. Est autem humor subcutaneus de vitio vesicae natus, cum inflatione turgente, et anhelitu fetido. Propriumque est hydropici, quanto magis abundat humore inordinato, tanto amplius sitire. |
2 | Et ideo recte comparatur ei quem fluxus carnalium voluptatum exuberans aggravat. Comparatur diviti avaro, qui quanto est copiosior divitiis, quibus non bene utitur, tanto ardentius talia concupiscit. |
3 | Et respondens Iesus, dixit ad legisperitos et Pharisaeos: Licet Sabbato curare? At illi tacuerunt. Quod dicitur respondisse Iesus, ad hoc respicit quod praemissum est: Et ipsi observabant eum. Dominus enim novit cogitationes hominum. Sed merito interrogati tacent, qui contra se dictum quidquid dixerint vident. Nam si licet Sabbato curare, quare Salvatorem an curet observant? |
4 | si non licet, quare ipsi Sabbato pecora curant? |
5 | Ipse vero apprehensum sanavit ac dimisit. Provida dispensatione Dominus ante legisperitos et Pharisaeos hydropicum curat, et mox contra avaritiam disputat, ut videlicet per huius aegritudinem corporis, in illis exprimeretur aegritudo cordis. Denique post multa disputationis eius hortamenta, subiunctum est: Audiebant autem omnia haec Pharisaei qui erant avari, et deridebant illum. |
6 | Hydropicus quippe, quo amplius biberit, amplius sitit. Et omnis avarus sitim multiplicat, qui cum ea quae appetit adeptus fuerit, ad appetenda alia amplius anhelat. |
7 | Et respondens ad illos, dixit: Cuius vestrum asinus aut bos in puteum cadit, et non continuo extrahet illum die Sabbati? Sic observatores sui Pharisaeos convincit, ut eosdem etiam avaritiae condemnet. Si vos, inquit, in Sabbato asinum aut bovem, aut aliquid quodlibet animal in puteum decidens eripere festinatis, non animali, sed vestrae avaritiae consulentes, quanto magis ego hominem, qui multo melior est pecore, debeo liberare? |
8 | Congruenterque hydropicum, animali quod cecidit in puteum comparavit; humore enim laborabat. Sicut illam mulierem, quam decem et octo annis alligatam dixerat, et ab eadem alligatione solvebat, comparavit iumento quod solvitur, ut ad aquam ducatur. Et bene utroque loco bovem posuit et asinum, quia sive sapientes quosque et hebetes, sive ut supra dictum est, utrumque populum eos significare sentiamus, ut videlicet cuius cervicem iugum legis attrivit, atque eum quem quilibet seductor repperit, quasi brutum animal et nulla ratione retinens, quo voluit errore subtraxit, omnes Salvator adveniens Satanae vinculis astrictos, omnes in imo concupiscentiae puteo demersos invenit. |
9 | Non est enim distinctio. Omnes enim peccaverunt, et egent gloria Dei, iustificati gratis per gratiam ipsius, per redemptionem quae est in Christo Iesu [Rom. III]. |
10 | Dicebat autem et ad invitatos parabolam, intendens quomodo primos accubitus eligerent, dicens ad illos: Cum invitatus fueris ad nuptias, non discumbas in primo loco. Aperta quidem ad litteram est haec admonitio Salvatoris, docens humilitatem, non solum apud Deum, sed etiam apud homines esse laudabilem, sed quoniam hanc evangelista non frustra parabolam vocat breviter intuendum quid etiam mystice signet. Nuptias appellari, Christi et Ecclesiae coniunctionem, multis locis apparet. |
11 | E quibus unum est: Nunquid possunt filii nuptiarum quandiu sponsus cum illis est, ieiunare [Marc. II]? Aliud: Simile factum est regnum coelorum homini regi qui fecit nuptias filio suo, et misit servos suos vocare invitatos ad nuptias [Matth. XXII]. Has ergo nuptias quisquis invitatus adierit, id est, Ecclesiae se membris fidei gratia coniunxerit, non discumbat in primo loco, hoc est non se, de meritis gloriando, quasi caeteris sublimior extollat. |
12 | Et quidem studeat iuxta alterius loci parabolam, veste nuptiali vestitus, hoc est virtutum fulgore coruscus apparere, sed ipsarum habitum virtutum loco devotae humilitatis adornet. |
13 | Ne forte honoratior te sit invitatus ab eo, et veniens is qui et illum vocavit, dicat tibi: Da huic locum, et tunc incipias cum rubore novissimum locum tenere. Honoratiori post invitato locum dat ille, qui, de longae suae conversationis confidentia securior factus, cita illorum qui se in Christo secuti sunt agilitate praeitur. |
14 | Et cum rubore novissimum locum tenet, quando de aliis meliora cognoscens, quidquid de sua operatione celsum sentiebat, humiliat, dicens cum Propheta: Egens sum ego, et in laboribus a iuventute mea, exaltatus autem humiliatus sum et confusus [Psal. LXXIII]. |
15 | Sed cum vocatus fueris, vade, recumbe in novissimo loco. Quanto magnus es, inquit, humilia te in omnibus [Eccli. III]. Et Psalmista gloriatur: Humiliatus sum usquequaque, Domine, vivifica me secundum verbum tuum [Psal. CXVIII]. Manifeste significans ita se a Domino posse vivificari, si de suis ipse virtutibus humilia sentiret. |
16 | Ut cum venerit qui te invitavit, dicat tibi: Amice, ascende superius. Veniens Dominus quem humilem invenerit amici nomine beatificans, superius ascendere praecipiet. Quicunque enim humiliaverit se sicut parvulus, hic est maior in regno coelorum. |
17 | Tunc erit tibi gloria coram simul discumbentibus. Pulchre dicitur: Tunc erit tibi gloria, ne nunc quaerere incipias quod tibi servatur in fine; quia, sicut Salomon ait, haereditas ad quam festinatur in principio, in novissimo benedictione carebit. Potest autem et in hac vita intelligi, qui in novissimo loco recumbens invenitur Domino veniente sublimatus, quia quotidie Dominus suas nuptias intrat, quotidie mores, sedes, habitus convivantium diiudicat, et superbos despiciens humilibus saepe tanta sui spiritus munera praestat, ut eos merito simul discumbentium, hoc est, in fide quiescentium coetus unanimi admiratione glorificet, stupensque, in auctoris sui laudationem prosiliat, dicens: Mihi autem nimis honorificati sunt amici tui, Deus, nimis confortatus est principatus eorum. |
18 | Quia omnis qui se exaltat humiliabitur, et qui se humiliat exaltabitur. Et ex hac conclusione manifeste claret praecedentem Domini sermonem typice intelligendum. Neque enim mox omnis qui se coram hominibus exaltat, humiliabitur, aut qui se in conspectu hominum humiliat, exaltabitur ab eis, sed e contrario nonnunquam qui se vel in apice dignitatis, vel in alia qualibet acquirenda gloria sublevat, usque in finem exaltari non cessat. |
19 | Similiter et humilis quilibet ac verecundus in sua qua contentus est, usque ad vitae terminum mediocritate perseverat. Et ideo quia, iuxta veritatis sententiam, omnis qui se incaute de meritis allevat, humiliabitur a Domino, et qui provide se de benefactis humiliat, exaltabitur ab eo, in eumdem procul dubio sensum praemissus sermo Redemptoris, quo primos in nuptiis accubitus quaeri vetat, congruit. |
20 | Dicebat autem et ei qui se invitaverat: Cum facis prandium aut coenam, noli vocare amicos tuos, neque fratres tuos, neque cognatos, neque vicinos divites. Fratres, amicos et divites, alterutrum convivia celebrare, non quasi scelus interdicit, sed sicut caetera necessitatis humanae commercia, ubi et peccatores peccatoribus fenerantur, ut recipiant aequalia, ad promerenda vitae coelestis praemia nil valere ostendit. Denique subiungit: |
21 | Ne forte et ipsi te reinvitent, et fiat tibi retributio. Non ait, Et fiat tibi peccatum, sed, Et fiat, inquit, tibi retributio. Cui simile est quod alibi dicit: Et si bene feceritis iis qui vobis bene faciunt, quae vobis est gratia [Luc. VI]? Neque hic dicit, Peccatum est vobis, sed, Quae vobis est gratia? |
22 | Si quidem et peccatores hoc faciunt. Quamvis sunt quaedam mutua fratrum, amicorum, cognatorum, vicinorumque divitum convivia, quae non solum in praesenti retributionem, sed et damnationem percipiunt in futuro. Denique ab Apostolo inter opera tenebrarum annumerantur. Sicut in die (inquit) honeste ambulemus, non in comessationibus, et ebrietatibus [Rom. XIII]. Comessationes quippe sunt luxuriosa convivia, quae aut collatione omnium celebrantur, aut vicibus solent a contubernalibus exhiberi, ut neminem pudeat inhoneste aliquid dicere aut facere, quia ad hoc convenitur, ut foeda illic gerantur, copia vini, et incitetur libidinis diversa voluptas. |
23 | Sed cum facis convivium, voca pauperes, debiles, claudos, caecos, et beatus eris, quia non habent retribuere tibi. Retribuetur enim tibi in resurrectione iustorum. Resurrectionem iustorum dicit, qui etsi omnes resurgant, eorum tamen non immerito quasi propria cognominatur, qui in hac se beatos non dubitant esse venturos. |
24 | Ergo qui pauperes ad convivium vocat, in futuro praemium percipiet. Qui amicos, fratres, et divites vocat, recipit mercedem suam. Sed etsi hoc propter Deum facit in exemplum filiorum beati Iob, sicut caetera fraternae dilectionis officia, ipse qui iussit remunerat. Qui gulosos ac luxuriosos propter lasciviam invitat, poena in futuro plectetur aeterna. |
25 | Haec cum audisset quidam de simul discumbentibus, dixit ei: Beatus qui manducabit panem in regno Dei. Panis qui manducatur in regno Dei, non iuxta Cerinthum, corporis intelligendus est cibus, sed ille utique qui ait: Ego sum panis vivus qui de coelo descendi, Si quis manducaverit ex hoc pane, vivet in aeternum [Ioan. VI]. Id est, si quis meae Incarnationis sacramento perfecte incorporatus meae divinae maiestatis visione frui meruerit, hic perpetua vitae immortalis beatitudine gaudebit. |
26 | Sed quia nonnulli hunc panem fide tenus, quasi adorando percipiunt, dulcedinem vero eius attingere veraciter gustando fastidiunt, subiecta parabola Dominus talium torporem coelestibus epulis dignum non esse redarguit. Sequitur enim: |
27 | At ipse dixit ei: Homo quidam fecit coenam magnam, et vocavit multos. Quis iste est homo, nisi ille de quo per prophetam dicitur: Et homo est, et quis cognoscit eum? Qui fecit coenam magnam, quia satietatem nobis internae dulcedinis praeparavit. Quia vocat multos, sed pauci veniunt, quia nonnunquam ipsi qui ei per fidem subiecti sunt aeterno eius convivio male vivendo contradicunt. |
28 | Et misit servum suum hora coenae dicere invitatis ut venirent, quia iam parata sunt omnia. Quid hora coenae, nisi finis est mundi? in quo nimirum nos sumus, sicut iam dudum Paulus testatur, dicens: Nos sumus in quos fines saeculorum devenerunt [I Cor. X]. Si ergo iam hora coenae est, cum vocamur, tanto minus debemus excusare convivio Dei, quanto propinquasse iam cernimus finem saeculi. |
29 | Idcirco autem hoc convivium Dei, non prandium, sed coena nominatur, quia post prandium coena restat; post coenam vero, convivium nullum restat. Et quia aeternum Dei convivium nobis in extremo praeparabitur, rectum fuit ut hac non prandium, sed coena vocaretur. Sed quis per hunc servum qui a patrefamilias ad invitandum mittitur, nisi praedicatorum ordo signatur? Ad repellendum autem fastidium nostrum, iam parata sunt omnia, quia ad abstergendum mentis nostrae teporem in coena Dei ille nobis singularis agnus occisus est qui tulit peccata mundi. |
30 | Et coeperunt simul omnes excusare. Offert Deus quod rogari debuit, non rogatus dare vult quod vix sperari poterat. Quia dignaretur largiri postulatus, contemnitur vero paratus, delicias refectionis aeternae denuntiat, et tamen simul omnes excusant. Sed dicunt aliqui: Excusare nolumus; ad illud enim supernae refectionis convivium et vocari et pervenire gratulamur. |
31 | Qui verum profecto dicunt, si non plus terrena quam coelestia diligunt, si non amplius rebus corporalibus quam spiritalibus occupantur. Unde hic quoque ipsa excusantium causa subiungitur, cum protinus subinfertur: |
32 | Primus dixit ei: Villam emi, et necesse habeo exire et videre illam. Rogo te, habe me excusatum. Quid per villam nisi terrena substantia designatur? Exit ergo videre villam, qui sola exteriora cogitat propter substantiam. |
33 | Et alter dixit: Iuga boum emi quinque, et eo probare illa. Rogo te, habe me excusatum. Quid in quinque iugis boum, nisi quinque corporis sensus accipimus? Qui recte quoque iuga vocati sunt, quia in utroque sexu geminantur. Qui videlicet corporales sensus, quia comprehendere nesciunt interna, sed sola exteriora cognoscunt, et deserentes intima ea quae extra sunt tangunt, recte per eos curiositas designatur. Grave namque curiositatis est vitium, quae dum cuiuslibet mentem ad investigandam vitam proximi exterius ducit, semper ei sua intima abscondit. Propter hoc namque et de eisdem quinque iugis boum dicitur: Eo probare illa, quia videlicet aliquando pertinere probatio ad curiositatem solet. Sed notandum quod et is qui propter villam, et is qui propter probanda iuga boum a coena sui invitatoris excusat, verba humilitatis permiscet, dicens: |
34 | Rogo te, habe me excusatum. Dum enim dicit rogo, et tamen venire contemnit, humilitas sonat in voce, superbia in actione. Et ecce hoc diiudicat pravus quisque cum audit, nec tamen ea quae diiudicat agere desistit. Nam dum cuilibet perverse agenti dicimus: Convertere, Deum sequere, mundum relinque, ubi hunc nisi ad dominicam coenam vocamus? |
35 | Sed cum respondet: Ora pro me, quia peccator sum, hoc facere non possum, quid aliud agit nisi rogat et excusat? Dicens namque, Peccator sum, humilitatem insinuat, subiungens autem, Converti non possum, superbiam demonstrat. |
36 | Et alius dixit: Uxorem duxi, et ideo non possum venire. Quid per uxorem, nisi voluptas carnis accipitur? Nam quamvis bonum sit coniugium, atque ad propagandam sobolem Providentia divina constitutum, nonnulli tamen non per hoc fecunditatem prolis, sed desideria expetunt voluptatis. Et ideo per rem iustam significari potest non incongrue res iniusta. Ad coenam nos ergo aeterni convivii summus Paterfamilias invitat, sed dum hunc terrena cura occupat, illum alieni actus sagax cogitatio devastat, alterius etiam mentem voluptas carnalis inquinat, fastidiosus quisque ad aeternae vitae epulas non festinat. |
37 | Et reversus servus nuntiavit haec domino suo. Tunc iratus paterfamilias dixit servo suo: Exi cito in plateas et vicos civitatis, et pauperes, ac debiles, et caecos, et claudos introduc. Ecce qui terrenae substantiae plus iusto incumbat, venire ad Dominicam coenam recusat; qui labori curiositatis insudat, praeparata vitae alimenta fastidit; qui carnalibus desideriis inhaeret, spirituales convivii epulas respuit. |
38 | Quia ergo venire superbi renuunt, pauperes eliguntur. Cur hoc? quia, iuxta Pauli vocem, infirma mundi eligit Deus, ut confundat fortia [I Cor. I]. Pauperes autem et debiles dicuntur, qui iudicio suo apud semetipsos infirmi sunt. Nam pauperes et quasi fortes sunt, qui et positi in paupertate superbiunt. Caeci vero sunt, qui nullum ingenii lumen habent. |
39 | Claudi quoque, qui rectos gressus in operatione non habent. Sed dum morum vitia in membrorum debilitate signantur, profecto liquet quia sicut illi peccatores fuerunt qui vocati venire noluerunt, ita hi quoque peccatores sunt qui invitantur et veniunt; sed peccatores superbi respuuntur, et peccatores humiles eliguntur. Hos itaque eligit quos despicit mundus, quia plerumque ipsa despectio hominem revocat ad semetipsum. Pauperes et debiles, caeci et claudi vocantur quod veniunt, quia infirmi quique, atque in hoc mundo despecti, plerumque tanto celerius vocem Dei audiunt, quanto et in hoc mundo non habent ubi delectentur. Sed, ductis ad coenam pauperibus, quid puer subiungat audiamus: |
40 | Domine, factum est ut imperasti, et adhuc locus est Multi tales ad dominicam coenam ex Iudaea collecti sunt, sed multitudo quae ex Israelitico populo credidit, locum superni convivii non implevit. Intravit iam frequentia Iudaeorum, sed adhuc locus vacat in regno, ubi suscipi debeat numerositas gentium. Unde et eidem servo dicitur: |
41 | Exi in vias et sepes, et compelle intrare, ut impleatur domus mea. Cum de vicis et plateis ad coenam Dominus invitat, illum videlicet populum designat, qui tenere legem sub urbana conversatione noverat. Cum vero convivas suos colligi ex viis et sepibus praecipit, nimirum agrestem populum colligere, id est gentilem quaerit. |
42 | Notandum vero quod in hac invitatione tertia, non dicitur, Invita, sed Compelle intrare. Nam sunt nonnulli qui bona facienda intelligunt, sed haec facere desistunt. His, ut superius diximus, plerumque contingit ut eos in carnalibus desideriis suis, mundi huius adversitas feriat. Saepe namque aut longa aegritudine tabescunt, aut afflicti iniuriis concidunt, aut percussi gravioribus damnis affliguntur, seque ipsos in suis desideriis reprehendentes, ad Dominum corda convertunt. |
43 | Qui ergo huius mundi adversitatibus fracti ad Dei amorem redeunt, atque a praesentis vitae desideriis corriguntur, quid isti nisi compelluntur ut intrent? Sed valde est tremenda sententia quae protinus subinfertur. Ait enim: |
44 | Dico autem vobis quod nemo virorum illorum qui vocati sunt gustabit coenam meam. Ecce per se vocat, per angelos vocat, per Patres vocat per pastores vocat, plerumque per miracula vocat, plerumque per flagella vocat, aliquando per mundi huius prospera vocat, aliquando per adversa. nemo contemnat, ne dum vocatus excusat, cum voluerit intrare non valeat. |
45 | Ibant autem turbae multae cum eo, et conversus dixit ad illos: Si quis venit ad me, et non odit patrem suum, et matrem, et uxorem, et filios, et fratres, et sorores, adhuc autem et animam suam, non potest meus esse discipulus; et qui crucem suam non baiulat, neque post me venit, meus quoque discipulus esse non potest. Percontari libet quomodo parentes et carnaliter propinquos praecipimur odisse, qui iubemur et inimicos diligere. |
46 | Et certe de uxore Veritas dicit: Quod Deus coniunxit, homo non separet [Marc. X]. Et Paulus ait: Viri, diligite ux res vestras, sicut et Christus Ecclesiam [Ephes. V]. Ecce discipulus uxorem diligendam praecipit, cum Magister dicat: Qui uxorem non odit, non potest meus esse discipulus. Nunquid aliud iudex nuntiat, aliud praeco clamat? |
47 | an simul et odisse possumus et diligere? Sed si vim praecepti perpendimus, utrumque agere per discretionem vatemus, ut eos qui nobis carnis cognatione coniuncti sunt, et quo proximos novimus, diligamus, et quo adversarios in via Dei patimur, odiendo et fugiendo nesciamus. Ut autem Dominus demonstraret, hoc erga proximos odium non de inaffectione procedere, sed de charitate, addidit protinus, dicens: Adhuc autem et animam suam. |
48 | Tunc etenim bene animam nostram odimus, cum eius carnalibus desideriis non acquiescimus, cum eius appetitum frangimus, eius voluptatibus reluctamur. Quae ergo contempta ad melius ducitur, quasi per odium amatur. Sic nimirum exhibere proximis nostris odii discretionem debemus, ut in eis et diligamus quod sunt, et habeamus odio quod in Dei nobis itinere obsistunt. |
49 | Hoc ipsum vero animae odium qualiter exhiberi debeat, subdendo Veritas manifestat dicens: |
50 | Et qui non baiulat crucem suam et venit post me, non potest meus esse discipulus. Crux quippe a cruciatu dicitur. Et duobus modis crucem Domini baiulamus, cum aut per abstinentiam carnem afficimus, aut per compassionem proximi necessitatem illius nostram putamus. Qui enim dolorem exhibet in aliena necessitate, crucem portat in mente. Sciendum vero est quod sunt nonnulli qui carnis abstinentiam non pro Deo, sed pro inani gloria exhibent; et sunt plerique qui compassionem proximo non spiritaliter, sed carnaliter impendunt, ut ei non ad virtutem, sed quasi miserando ad culpas faveant. Hi itaque crucem quidem videntur ferre, sed Dominum non sequuntur. |
51 | Unde et recte haec eadem Veritas dicit: Qui non baiulat crucem suam et venit post me, non potest meus esse discipulus. Baiulare etenim crucem et post Dominum ire, est vel carnis abstinentiam, vel compassionem proximo pro studio aeternae intentionis exhibere. Nam quisquis haec pro temporali intentione exhibet, crucem quidem baiulat, sed ire post Dominum recusat. |
52 | Quia vero sublimia praecepta data sunt, protinus comparatio aedificandae sublimitatis adiungitur, cum dicitur: |
53 | Quis enim ex vobis volens turrem aedificare, nonne prius sedens computat sumptus qui necessarii sunt, si habet ad perficiendam? In omnibus enim rebus, finis aspiciendus est. Omne quod agimus praevenire per studium considerationis debemus. Ecce enim, iuxta Veritatis vocem, qui turrem aedificat, aedificii sumptus parat. |
54 | Si igitur humilitatis turrem construere cupimus, prius nos praeparare ad adversa huius saeculi debemus. Hoc enim inter terrenum et coeleste aedificium distat, quod terrenum aedificium expensas colligendo construitur, coeleste autem aedificium expensas dispergendo. Ad illud sumptus facimus, si non habita colligamus; ad istud sumptus facimus, si et habita relinquamus. |
55 | Considerandum vero quod dicitur: |
56 | Ne posteaquam posuerit fundamentum, et non poterit perficere, omnes qui viderint incipient illudere ei dicentes, quia hic homo coepit aedificare et non potui consummare. Quia, iuxta Pauli vocem, spectaculum facti sumus mundo, angelis et hominibus. Et in omni quod agimus considerare occultos adversarios nostros debemus, qui semper nostris operibus intendunt, semper ex nostro defectu gratulantur. Quos Propheta intuens ait: Deus meus, in te confido, non erubescam, neque irrideant me inimici mei [Psal. XXIV]. In bonis enim operibus intenti, nisi contra malignos spiritus sollicite vigilemus, ipsos irrisores patimur quos ad malum persuasores habemus. |
57 | Sed quia de construendo aedificio comparatio data est, nunc ex minori ad maius similitudo subditur, ut ex rebus minimis maiora pensentur. Nam sequitur: |
58 | Aut qui rex iturus committere bellum adversum alium regem, non sedens prius cogitat si possit cum decem millibus occurrere ei qui cum viginti millibus venit ad se? Alioquin adhuc illo longe agente legationem mittens, rogat ea quae pacis sunt. Rex contra regem ex aequo venit ad praelium, et tamen si se perpendit non posse sufficere, legationem mittit, et ea quae pacis sunt postulat. |
59 | Quibus ergo nos lacrymis sperare veniam debemus, qui in illo tremendo examine cum rege nostro ex aequo ad iudicium non venimus, quos nimirum conditio, infirmitas et causa inferiores exhibet? Sed fortasse iam mali operis culpas abscidimus, iam prava quaeque exterius declinavimus, nunquid ad reddendam rationem cogitationis nostrae sufficimus? |
60 | Cum duplo ergo exercitus contra simplum venit, qui nos vix in solo opere praeparatos, simul de opere et cogitatione discutit. Et ideo dum adhuc longe est, legationem mittamus, rogemus ea quae pacis sunt. Longe enim esse dicitur, quia adhuc praesens per iudicium non videtur. Mittamus legationem lacrymas nostras, mittamus misericordiae opera, mactemus in ara eius hostias placationis. |
61 | Haec est nostra legatio, quae regem venientem placat. |
62 | Sic ergo omnis ex vobis qui non renuntiat omnibus quae possidet, non potest meus esse discipulus. Manifestissime Dominus hac conclusione docet quid sit aedificare turrem, vel cum rege fortiore facere pacem: suum videlicet esse discipulum; praeparare autem sumptus ad perficiendam turrem, et mittere legationem ad impetrandam pacem, non esse aliud, quam renuntiare omnibus quae possidemus. |
63 | Inter quae omnia et amor proximorum, de quo praedictum est, et ipsa anima nostra, quam quidam pro temporali hac vita dictam putant, intelligatur necesse est, quam sic possidere ad tempus oportet, ut non nos impediat ab aeterna, si quis eam fuerit auferre minatus. Distat sane inter renuntiare omnibus et relinquere omnia; paucorum enim perfectorumque est relinquere omnia, curas mundi postponere, solis desideriis aeternis inhiare. |
64 | Cunctorum autem fidelium est renuntiare omnibus quae possident, hoc est sic tenere quae mundi sunt, ut tamen per ea non teneantur in mundo; habere rem temporalem in usu, aeternam in desiderio; sic terrena gerere, ut tamen tota mente ad coelestia tendant. |
65 | Bonum est sal: Si autem sal quoque evanuerit, in quo condietur? Ad superiora respicit, ubi turrem virtutum non solum inchoandam, sed etiam praeceperat esse consummandam. Bonum quippe est Dei verbum audire, frequentius sale sapientiae spiritalis cordis arcana condire, imo ipsum cum apostolis sal terrae fieri, id est, eorum quoque qui adhuc terrena sapiunt imbuendis mentibus sufficere. |
66 | At si quis semel condimento veritatis illuminatus ad apostasiam redierit, quo alio doctore corrigitur, qui eam quam ipse gustavit sapientiae dulcedinem, vel adversis saeculi perterritus, vel illecebris allectus abiecit? Iuxta hoc quod quidam sapiens ait: Quis medebitur incantatori a serpente percusso [Eccli. XII]? Qua sententia Iudae Iscariot socios ipsumque designari non immerito credatur qui philargyria victus et gradum apostolatus prodere et Dominum tradere non dubitavit. |
67 | Neque in terram, neque in sterquilinium utile est, sed foras mittetur. Sicut sal infatuatum cum ad condiendos cibos carnesque siccandas valere desierit, nullo iam usui aptum erit (neque enim in terram utile est, cuius iniectu germinare prohibetur, neque in sterquilinium agriculturae profuturum, quod vivacibus licet glebis immistum non fetare semina frugum, sed exstinguere solet), sic omnis qui post agnitionem veritatis retro redit, neque ipse fructum boni operis ferre, neque alios excolere valet, sed foras mittendus, hoc est ab Ecclesiae est unitate secernendus, ut, iuxta praemissam parabolam, irridentes eum inimici, dicant quia hic homo coepit aedificare, et non potuit consummare. |
68 | Et ideo multum utilis exhortatio subinfertur, cum dicitur: |
69 | Qui habet aures audiendi audiat. Id est, qui habet aures intelligentiae, quibus Dei verbum percipere possit, non contemnat, sed audiat, obediendo videlicet et faciendo quae didicit. Non enim auditor obliviosus, sed factor operis hic beatus in facto suo erit. Amen. |