monumenta.ch > Beda Venerabilis > 13
Beda, In Lucae Evang. Expositio, 4, XII. <<<     >>> XIV.

Beda Venerabilis, In Lucae Evangelium Expositio, 4, CAPUT XIII.

1 Aderant autem quidam ipso in tempore nuntiantes illi de Galilaeis, quorum sanguinem Pilatus miscuit cum sacrificiis eorum. Hi Galilaei, qui ab impio praeside sunt inter sua sacrificia necati, suorum quidem scelerum poenas impia scelerataque morte solvunt. Quibus tamen non ipsa mors, nam et bonos quoque sic potuisse mori, beatorum martyrum gloria declarat, sed vita improba, pro qua in secundam mortem mitterentur, obfuit: verum ad correctionem viventium, ut pestilente flagellato stultus sapientior fieret: vel certe ad exemplum corrigi nolentium, ideoque pessime periturorum, tali sunt morte multati.
2 Denique sequitur:
3 Et respondens dixit illis: Putatis quod ii Galilaei prae omnibus Galilaeis peccatores fuerunt, quia talia passi sunt? Non dico vobis, sed nisi poenitentiam habueritis, omnes similiter peribitis. Revera enim, qui non poenitentiam habuerunt, similiter perierunt, quia quadragesimo dominicae passionis anno, venientes Romani, quos designabat Pilatus, ut pote ad eorum gentem regnumque pertinens, et incipientes a Galilaea, unde et Dominica praedicatio coeperat, adeo radicitus impiam gentem deleverunt, ut non solum atria templi qua sacrificia deferri consueverant, sed et interiora domus qua Galilaeorum accessus non erat, humano sanguine fedarent.
4 Quia vero typice Pilatus qui interpretatur os malleatoris, diabolum significat, semper caedere paratum, sanguis peccatum, sacrificia bonas actiones exprimunt, Pilatus sanguinem Galilaeorum cum sacrificiis eorum miscet, quando diabolus eleemosynam, preces, ieiunium, caeteraque bona gesta fidelium, vel mortifera carnis et sanguinis delectatione, vel odii meditatione, vel invidiae furore, vel humanae laudis ambitione, vel alia qualibet nefaria peste commaculat, ut quamvis oblata Domino videantur, nihil tamen offerentibus prodesse callidus insidiator efficiat, quod nobiscum agi quotidie utinam nesciremus.
5 Sicut et illi decem et octo supra quos cecidit turris in Siloe, et occidit eos. Putatis quia et ipsi debitores fuerunt praeter omnes homines habitantes in Ierusalem? Non, dico vobis, sed si non poenitentiam egeritis, omnes similiter peribitis. Et isti Hierosolymitae quemadmodum et illi Galilaei non soli fuere peccatores, sed in terrorem sunt reliquorum puniti.
6 Qui ruina turris oppressi, praenuntiant omnes qui poenitere noluerunt Iudaeos cum ipsis suis moenibus esse perituros. Non frustra decem et octo, qui numerus apud Graecos ex ι et η, hoc est iisdem quibus nomen Iesu incipit litteris exprimitur. Indicant enim eos hinc maxime meruisse damnari, quia nomen Salvatoris auditum spernere potius quam suscipere maluerunt. Mystice autem turris Siloe, illa est cui Psalmista decantat: Deduxisti me quia factus es spes mea, turris fortitudinis a facie inimici [Psal. LX]. Nam et ipsum Siloe nomen, quod interpretatur missus, et ubi caecus a nativitate lumen accepit, eum nimirum significat, qui ait: Ego lux in mundum veni [Ioan. XII]. Et iterum: Et qui misit me, mecum est [Ioan. VIII]. De cuius casu sub metaphora lapidis alibi dicitur: Omnis qui ceciderit supra illum lapidem, conquassabitur.
7 Supra quem autem ceciderit, comminuet illum [Luc. XX]. Aliter: unusquisque nostrum turrem debet aedificare virtutum prius sumptibus computatis, ne cum perficere nequiverit, a praetereuntibus rideatur. Haec turris bene constructa persistit. Sin autem erecta in superbiam firma non habuerit fundamenta, cadet super eum a quo aedificata est.
8 Dicebat autem hanc similitudinem. Arborem fici habebat quidam plantatam in vinea sua. Potest quidem haec arbor fici generis humani designare naturam. Quae bene plantata, hoc est ad auctoris sui similitudinem creata est. Sed Deo quaerente per triennium fructum dare negavit, quia ante legem, sub lege, sub gratia obedire despexit.
9 Verum si ad superiora respexeris, animadvertes eam, et si generaliter omnium, specialiter tamen synagogae typum portare. Nam cum praemissa illa terribili tremendaque sententia: Si non poenitentiam egeritis, omnes similiter peribitis, mox de infecunda atque eradicanda arbore parabolam subiungit, apertissime docet eos quibus loquebatur, instar infructuosae fici, si non poenituerint esse succidendos.
10 Vinea ergo Domini Sabaoth, domus Israel est, ut Isaiae cantico docemur. Synagoga autem in eadem domo condita, fici est arbor in vinea. Sed qui vineam suam permisit a viatoribus deripi, hic etiam ficum iussit excidi.
11 Et venit quaerens fructum in illa, et non invenit. Ipse qui Synagogam per Moysen instituit, Dominus in carne natus apparuit, et crebrius in synagoga docens, fructum fidei quaesivit, sed in pharisaeorum mente non invenit.
12 Dixit autem ad cultorem vineae: Ecce anni tres sunt ex quo venio quaerens fructum in ficulnea hac, et non invenio. Per cultorem vineae, apostolorum doctorumque ordo exprimitur, quorum precibus ac monitis assidua plebi Dei cura suggeritur. His enim Dominus saepissime de infructuosa Iudaeorum gente querebatur, quod per tres annos suae visitationis, hoc est in legalibus edictis, in propheticis contestationibus, et in ipsa coruscantis Evangelii gratia negligens exstiterit.
13 Succide ergo illam, ut quid etiam terram occupat? Non ab apostolis, sed a Romanis gens Iudaea succisa, et a terra repromissionis eiecta est. Sed succide (inquit) illam, succisionis ei venturae cladem poenitentiam suadendo propone. Quae iusto iudicio terram cum regno perdidit, pro cuius amore coeli cives persequi, ipsumque coeli et terrae regem occidere non metuit, dicens per suos pontifices et pharisaeos: Si dimittimus eum sic, omnes credent in eum, et venient Romani, et tollent nostrum et locum, et gentem.
14 Potest etiam per terram sterili ficu occupatam Iudaicae plebis turba figurari, quae noxia praepositorum umbra, ne veritatis lumen recipere posset pressa, et ne supernae dilectionis sole calefieret, exemplo est eorum pravitatis impedita. Iuxta quod eisdem alibi Salvator: Vae (inquit) vobis, scribae et pharisaei hypocritae, qui clauditis regnum coelorum ante homines. Vos enim non intratis, nec introeuntes sinitis intrare [Matth. XXIII].
15 At ille respondens dixit illi: Domine, dimitte illam et hoc anno, usque dum fodiam circa illam. Vox apostolorum est, qui post passionem Domini pro Iudaeis summopere precabantur, ne ab impoenitentibus dominicae crucis ultio peteretur. Usque dum fodiam (inquit) circa illam, id est radicem infructuosae mentis ligone bis acutae invectionis humilem, et praesentium videlicet pressurarum, et horrorem perpetuae damnationis incutiens.
16 Omnis quippe fossa in imo est. Et nimirum increpatio dum mentem sibi demonstrat, humiliat.
17 Et mittam stercora. Id est malorum quae fecit abominationem ad animum reducam, et compunctionis gratiam quasi de putredine stercoris exsuscitem.
18 Et si quidem fecerit fructum. Sin autem, in futurum succides eam. Cum diceret, Et si quidem fecerit fructum, non subiunxit aliquid, sed suspendit sententiam. Cum vero adderet, Sin autem, continuo iudicium venturae damnationis annexuit dicens: In futurum succides eam; quia videlicet multo procliviorem ad negandum, quam ad confitendum Deum synagogam videbat.
19 Unde et alibi rebus eamdem figuram quam hic verbis agens, infecundam ficum aeternae sterilitatis maledictione damnavit, ostendens videlicet eam, et si fodiant apostoli corripiendo, et si stercus advehant peccata improperando, nulla tamen poenitentiae fruge cumulandam, sed districtae bipennis severitate tollendam.
20 Erat autem docens in Synagoga eorum sabbatis, et ecce mulier quae habebat spiritum infirmitatis annis decem et octo. Dicta de ficu parabola, Dominus in synagoga docuisse narratur, ut videlicet intimetur non alio parabolam tendere, sed hoc esse fructum in ficulnea quaerere et non invenire, verbum synagogae commodare, nec recipi.
21 Quam tamen ne totam funditus ob culpam sterilitatis expiandam putares, sed reliquias per electionem gratiae scires esse salvandas, mox ibidem Ecclesiae primitivae sanatio sub incurvae mulieris specie subsequitur. Quae bene decem et octo annis fuit curvata, qui numerus ternario sexties ducto perficitur, quia videlicet eam quae in testimonio legis, in vaticinio prophetiae, et in revelatione gratiae per infirma opera langueret, ostendit. Senarius enim numerus, in quo mundi est creatura perfecta, operum perfectionem significat.
22 Tria vero sunt (ut dixi) tempora dominicae visitationis, in quibus Iudaea quia terrena magis quam coelestia novera: operari, quasi decem et octo annis a suae mentis erat rectitudine curvata.
23 Et erat inclinata nec omnino poterat sursum respicere. Quia terrena sapiens, infirma requirens, coelestia cogitare nondum faciebat, audiens per prophetam: Si volueritis et audieritis me, bona terrae manducabitis. Cui contra membris Ecclesiae dicit Apostolus: Quae sursum sunt sapite, non quae super terram [Coloss. III].
24 Quam cum vidisset Iesus, vocavit ad se, et ait illi: Mulier, dimissa es ab infirmitate tua. Et imposuit illi manus, et confestim erepta est, et glorificabat Deum. Vidit praedestinando per gratiam, vocavit illustrando per doctrinam, imposuit manus spiritualibus donis adiuvando, erexit ad glorificandum Deum, in operibus bonis usque in finem firmam provehendo.
25 Quos (inquit Apostolus) praedestinavit, hos et vocavit; et quos vocavit, hos et iustificavit; quos autem iustificavit, illos et magnificavit [Rom. VIII].
26 Respondens autem archisynagogus indignans quia Sabbato curasset Iesus, dicebat turbae: Sex dies sunt in quibus oportet operari, in his ergo venite et curamini, et non in die sabbati. Sabbato curavit Iesus, ostendens iam esse tempus, ut secundum prophetiam Cantici canticorum aspiraret dies, et removerentur umbrae.
27 Sed nesciebat archisynagogus, vel hoc vel illud multo excellentius sacramentum, quod sabbato curando Dominus intimabat, quia scilicet post sex saeculi huius aetates, perpetua vitae immortalis erat gaudia daturus. In cuius figuram Moyses sabbato non a bona, sed a servili, hoc est noxia praecepit actione feriandum, illud utique tempus praefigurans, quo saecularia nostra opera, non autem religiosa, hoc est Deum laudandi acta cessarent.
28 Fallitur ergo et fallit archisynagogus, quia lex in sabbato non hominem curare, sed onera ferre, hoc est peccatis gravari prohibuit.
29 Respondens autem ad illum Dominus dixit: Hypocritae, unusquisque vestrum sabbato non solvit bovem suum aut asinum a praesepio, et ducit adaquare? Infidelitatis quidem arguit principes synagogae, et merito hypocritarum, id est simulatorum nomine notat, quos cum magistri plebium videri appeterent, hominis sanationem pecoris curae postponere non puderet: sed altiori sensu bovis et asini vocabulo, Iudaeum Graecumque significat.
30 De quorum vocatione scriptum est: Bos cognovit possessorem suum, et asinus praesepe domini sui. Qui uterque peccati vinculis absolutus, sitim aestumque mundi huius dominici, fontis haustu deposuit.
31 Hanc autem filiam Abrahae quam alligavit Satanas, ecce decem et octo annis, non oportuit solvi a vinculo isto die sabbati? Filia Abrahae est anima quaeque fidelis, filia Abrahae Ecclesia de utroque populo ad fidei unitatem collecta, quae tempore legis et dominicae resurrectionis impleto per gratiam Spiritus sancti septiformem vincula longae captivitatis erupit.
32 Nam et hoc modo fortasse mysterium sabbati, decemque et octo annorum potest non inconvenienter intelligi. Idem est ergo mystice bovem vel asinum solutos a praesepio potum agi, quod est filiam Abrahae a vinculo noxiae inclinationis erigi, Ecclesiam videlicet ex Iudaeis gentibusque congregatam laqueis peccatorum per aquam baptismatis absolvi, atque ad coelestia speranda sublimari.
33 Notandum sane, quod infandissima haeresis, ex eo quod Dominus ait, Mulierem alligatam a Satana, conatur astruere corporum humanorum vitia, non ad Deum auctorem, sed potius ad diabolum pertinere, quasi diabolus cum habeat semper cupiditatem nocendi, nocere cuiquam possit, nisi ab Omnipotente acceperit potestatem. Nam quid aliud non solum in libro beati Iob, quem memorata haeresis cum caeteris Veteris Testamenti libris, et cum ipso Deo qui dedit, quasi maligno mundo principe vesanus exsufflat, sed etiam in Evangelio declaratur, ubi daemonia nec in porcos irent, nisi hoc illis ipse concederet, sicut et supra docuimus.
34 Et cum haec diceret, erubescebant omnes adversarii eius, et omnis populus gaudebat in universis quae gloriose fiebant ab eo. Qui de dictis Salvatoris erubescunt, ficulneae sterili se iure comparandos ostendunt. Qui gaudent de miraculis eius, ad filiam Abrahae Deum de sua erectione glorificantem, hoc est, ad Ecclesiam fidei pietate se pertinere declarant.
35 Dicebat ergo: Cui simile est regnum Dei, et cui simile esse existimabo illud? Simile est grano sinapis. Regnum Dei praedicatio Evangelii est, et notitia Scripturarum quae ducit ad vitam. Et de qua dicitur ad Iudaeos: Auferetur a vobis regnum Dei, et dabitur genti facienti fructus eius [Matth. XXI]. Simile est ergo huiuscemodi regnum grano sinapis, ob fervorem utique fidei, vel quod dicatur venena expellere. Unde et alibi legimus fidem perfectam grano sinapis comparatam, quia videlicet omnia dogmata pravitatis, sua simplicitate et humilitate devincat.
36 Quod acceptum homo misit in hortum suum. Homo Christus, hortus est Ecclesia semper eius et disciplinis excolenda et donanda muneribus. Qui bene dicitur, idem quod severit granum accepisse, quia videlicet dona quae nobis cum patre tribuit ex divinitate, nobiscum accepit ex humanitate, unde dicitur: Accepit dona in hominibus.
37 Et alibi Petrus ait: Et promissione Spiritus sancti accepta a Patre, effudit hunc quem vos videtis et auditis.
38 Et crevit, et factum est in arborem. Crevit Evangelii praedicatio cunctum disseminata per orbem, crescit et in mente cuiusque credentis, quia nemo repente fit perfectus, sed ascensus (inquit) in corde eius disposuit in convalle lacrymarum [Psal. LXXXIII]: et infra: Ambulabunt de virtute in virtutem, videbitur Deus deorum in Sion [Ibid.]. Gradatim quippe de convalle lacrymarum ascenditur, ut in monte coelestium gaudiorum Deus deorum videatur.
39 Crescendo autem sinapis granum non herbarum, quae velociter arescunt, sed arboris instar exsurgit, longa scilicet annositate et opima fertilitate gaudentis. Et nota quod dum in vinea veteri ficus infecunda redarguitur, nova mox in horto Evangelii sinapis arbor procreatur.
40 Et volucres coeli requieverunt in ramis eius. Rami huius arboris dogmatum sunt diversitates, in quibus animae castae quae virtutum pennis ad superna tendere sciunt, nidificare et requiescere gaudent. Quis dabit (inquit) mihi pennas sicut columbae, et volabo et requiescam [Psal. LIV]? Potest in grano sinapis ipsa dominicae incarnationis humilitas intelligi, quod acceptum homo misit in hortum suum, quia corpus crucifixi Salvatoris accipiens Ioseph, in horto sepelivit. Crevit autem et factum est in arborem, quia resurrexit et ascendit in coelum.
41 Expandit ramos in quibus volucres coeli requiescerent, quia praedicatores dispersit in mundum, in quorum dictis atque consolationibus ab huius vitae fatigatione fideles quique respirarent.
42 Et iterum dixit: Cui simile aestimabo regnum Dei, et cui simile est? Fermento quod acceptum mulier abscondit in farinae sata tria, donec fermentaretur totum. Satum genus est mensurae iuxta morem provinciae Palaestinae unum et dimidium modium capiens. Fermentum ergo dilectionem dicit, quae fervefacit, et excitat mentem.
43 Mulierem vero illam, filiam Abrahae cui supra manus imposuit, et confestim erecta glorificabat Deum, hoc est Ecclesiam significat, cuius farina nos sumus, quotquot timoris et spei exercitio, quasi mola superiore et inferiore conterimur, ut iuxta Apostolum unus panis unum corpus multi simus in Christo. Abscondit ergo mulier fermentum dilectionis in farinae sata tria, quia praecipit Ecclesia ut diligamus Dominum ex toto corde, tota anima, tota virtute.
44 Cui sub typo Sarae per Abraham dicitur: Accelera tria sata similae, commisce, et fac subcineritios panes [Gen. XVIII]. Possunt in farinae satis tribus, etiam tres dominici seminis fructus, tricesimus scilicet, sexagesimus et centesimus intelligi, id est coniugatorum, continentium, virginum. Et pulchre dicit eatenus absconditum in farina fermentum, donec fermentaretur totum, quia charitas in nostra mente recondita eousque crescere debet, donec totam mentem in sui perfectionem commutet, ut nihil videlicet praeter ipsam conditoris sui dilectionem diligere, agere, recolere anima possit.
45 Quod hic quidem inchoari, sed ibi habet perfici, ubi cum sit Deus omnia in omnibus, omnes uno eodemque suae dilectionis igne calefecit.
46 Ait autem illi quidam: Domine si pauci sunt qui salvantur? Ipse autem dixit ad illos: Contendite intrare per angustam portam. Per angustam portam aula salutis intratur, quia per labores necesse est et ieiunia saeculi fallentis illecebra vincatur. Et bene dixit: Contendite intrare: quia nisi mentis contentio ferveat, unda mundi non vincitur, per quam anima semper ad ima revocatur.
47 Quia multi, dico vobis, quaerent intrare, et non poterunt. Quaerunt intrare salutis amore provocati, et non poterunt itineris asperitate deterriti. Quaerunt hoc ambitione praemiorum, a quo mox laborum timore refugiunt. Non quia iugum Domini asperum aut onus est grave, sed quia nolunt discere ab eo quoniam mitis est et humilis corde, ut inveniant requiem animabus suis: eoque fit angusta porta qua intratur ad vitam.
48 Cum autem intraverit pater familias, et clauserit ostium, et incipietis foris stare et pulsare ostium dicentes: Domine, aperi nobis. Paterfamilias videlicet Christus, qui ubique totus est ex divinitate, intus quidem est eis, quos in coelesti patria praesens sua visione laetificat, sed quasi foris est adhuc eis quos in hac peregrinatione certantes occultus consolator adiuvat, iuxta quod ipse promisit: Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi [Matth. XXVIII]. Intrabit autem et claudet ostium, quando totum corpus suum, quod est Ecclesia, resurrectionis gloria clarificatum ad suae contemplationis gaudium perducens, reprobis locum poenitentiae tollet, quem nunc cunctis pie pulsantibus aperit.
49 Nam foris stantes ostium pulsare est, a beatorum sorte secretos misericordiam, quam neglexerant a Deo frustra flagitare.
50 Et respondens dicet vobis: Nescio vos unde sitis. Quomodo nescit unde sint? cum Psalmus dicat: Dominus novit cogitationes hominum, quoniam vanae sunt [Psal. XCIII]. Et alibi scriptum sit: Ipse novit decipientem, et eum qui decipitur; nisi quia scire Dei aliquando cognoscere dicitur, aliquando approbare. Quoniam novit Dominus viam iustorum, qui autem ignorat ignorabitur [II Paral. XIII]. Et scit ergo reprobos quos cognoscendo iudicat, neque enim iudicasset quos minime cognosceret, et tamen quodammodo nescit eos unde sint, apud quos fidei et dilectionis suae characterem non approbat.
51 Tunc incipietis dicere: Manducavimus coram te et bibimus, et in plateis nostris docuisti. Vel simpliciter intelligendum quod fidei mysteria spernentes Iudaei eo se Domino notos arbitrentur, si solum victimas ad templum deferant, coram Domino epulentur, prophetarum lectioni auscultent, nescientes illud Apostoli: Non est regnum Dei esca et potus, sed iustitia et pax, et gaudium in Spiritu sancto [Rom. XIV]; et alibi: Quorum deus venter est, et gloria in confusione ipsorum [Phil. III], id est, in circumcisione carnali; vel mystice sentiendum manducare eos et bibere coram Domino, qui verbi pabulum digna aviditate suscipiunt.
52 Unde et ipsi qui haec dicunt, velut exponendo subiungunt: Et in plateis nostris docuisti. Scriptura enim sacra aliquando nobis cibus est, aliquando potus. In locis obscurioribus cibus est, quia quasi exponendo frangitur, et mandendo glutitur. Potus vero est in locis apertioribus, quia ita sorbetur sicut invenitur.
53 Et occulta ergo mandata sacri eloquii, et aperta se intellexisse testantur, qui reprobanti se iudici quia manducaverint coram illo et biberint, conqueruntur. Sed timendum est valde quod additur.
54 Et dicet vobis: Nescio vos unde sitis. Discedite a me omnes operarii iniquitatis. Non (inquit) legalium festivitatum epulatio iuvat, quem fidei pietas non commendat, non scientia Scripturarum Deo notum facit, quem operum iniquitas obtutibus eius ostendit indignum.
55 Ibi erit fletus et stridor dentium. Fletus de ardore, stridor dentium solet excitari de frigore. Ubi duplex ostenditur gehenna: id est nimii frigoris, et intolerabilis esse fervoris. Cui beati Iob sententia consentit dicentis: Ad calorem nimium transibunt ab aquis nivium [Iob. XXIV]. Vel certe stridor dentium prodit indignantis affectum, eo quod sero unumquemque poeniteat, sero ingemiscat, sero irascatur sibi, qui tam pervicaci improbitate deliquerit.
56 Et ecce sunt novissimi qui erunt primi, et sunt primi qui erunt novissimi. Principalis quidem huiusce sententiae sensus ex superioribus patet, quia populi gentium diu sine fide viventes, essent ad fidem vocandi, et Iudaei, caput fidei et iustitiae per tot saecula tenentes, futuri essent in caudam: potest autem et ita intelligi, quia nonnulli ad saeculum despecti, magnam in futuro sint gloriam habituri, et alii apud homines gloriosi a districto sint iudice damnandi.
57 Potest et ita, quia multi sero ad Dei servitium venientes, magnis vitae meritis excellant, alii vero a prima aetate spiritali studio ferventes, ad extremum otio torpente lassescant.
58 In ipsa die accesserunt quidam Pharisaeorum dicentes illi: Exi, et vade hinc, quia Herodes vult te occidere. Et ait illis: Ite, dicite vulpi illi. Propter dolos et insidias Herodem vulpem appellat, quod plenum fraudis est animal, et in fovea semper latere desiderans, odore etiam tetro putens, et nunquam rectis itineribus, sed tortuosis anfractibus currens.
59 Quae cuncta haereticis, quorum Herodes typum tenet, congruunt, qui Christum occidere, id est humilitatem fidei Christianae credentibus eripere moliuntur.
60 Ecce eiicio daemonia et sanitates perficio hodie et cras, et tertia consummor. Mystice haec a Domino et figurate dicta intelliguntur, neque enim eo die passus est, qui est ab hoc die tertius, cum continuo dicat:
61 Verumtamen oportet me hodie et cras, et sequenti ambulare, quia non capit prophetam perire extra Ierusalem. Ergo quod ait, Eiicio daemonia, et sanitates perficio hodie et cras, et tertia consummor [Luc. XIII], referatur ad corpus eius quod est Ecclesia. Expelluntur enim daemonia, cum relictis paternis superstitionibus credunt in eum gentes: et perficiuntur sanitates, cum secundum eius praecepta vivitur, posteaquam fuerit diabolo, et huic saeculo renuntiatum usque in finem resurrectionis.
62 Qua tanquam tertia consummabitur, hoc est ad plenitudinem angelicam, per corporis etiam immortalitatem perficietur Ecclesia.
63 Ierusalem, Ierusalem quae occidis prophetas, et lapidas eos qui mittuntur ad te, quoties volui congregare filios tuos quemadmodum avis nidum suum sub pinnis, et noluisti. Ierusalem non saxa et aedificia civitatis, sed habitatores vocat, quam patris plangit affectu, sicut et in alio loco legimus quod videns eam fleverit. In eo autem quod dicit: Quoties volui congregare filios tuos, omnes retro prophetas a se missos esse testatur.
64 Avis quoque similitudinem congregantis sub pinnis nidum suum, in cantico Deuteronomii legimus: Sicut aquila protegere nidum suum, et super pullos suos desiderabit, expandens alas suas, suscepit eos, et tulit super pinnas suas [Deut. XXVIII]. Et pulchre qui Herodem de sua nece tractantem vulpem vocarat, seipsum avi comparat.
65 Fraudulenta enim vulpes semper insidias avibus tendere non cessat.
66 Ecce relinquetur vobis domus vestra deserta. Ipsam civitatem quam nidum suum vocaverat, nunc domum Iudaeorum appellat. Quae non immerito Domini auxilio nudata, suae ditioni relinquitur, quia non solum avis illius omnipotentis, quam Matthaeus gallinam nuncupat, alis protegi despexit, sed et eamdem avem se protegere volentem vulpibus devorandam, id est Herodi et Pilato crucifigendum tradidit Christum. Nec mora, vulpium earumdem, hoc est regnum terrae, et ipsa rapinae donatur.
67 Occiso enim Domino venerunt Romani, et quasi nidum vacuum diripientes tulerunt eorum locum, gentem et regnum.
68 Dico autem vobis, quia non videbitis me, donec veniat cum dicetis: Benedictus qui venit in nomine Domini. Haec quidem turbae dixerunt Domino veniente ad Ierusalem, sed quia Lucas non dicit quo hinc abscesserit Dominus, ut non veniret nisi eo tempore, quo iam illud diceretur (perseverat quippe in itinere suo donec veniat Ierusalem), cogit profecto hoc mystice intelligi, hoc est de illo eius adventu quo in claritate venturus est, maxime cum Matthaeus haec Dominum post decantatas ei a turba laudes dixisse testetur.
69 Aliter quod dicit, hoc est: Nisi poenitentiam egeritis, et confessi fueritis ipsum esse me, de quo prophetae cecinerunt, filium omnipotentis patris, meam faciem non videbitis. Habent Iudaei datum sibi tempus poenitentiae, confiteantur benedictum qui venit in nomine Domini, et Christi ora conspicient.
Beda Venerabilis HOME

csg85.291

Beda, In Lucae Evang. Expositio, 4, XII. <<<     >>> XIV.
monumenta.ch > Beda Venerabilis > 13

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik